Latin
Cap. LVII
Ficino, Opera omnia 1476-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LVII. Quomodo sursum, uel deorsum in mundo. CIquis in ea, &c.) Sursum deorsumue in mundo, tanquam Sphaerico non est ratione mundi, sed comparatione quadam particularum inuicem, quando ui mouentur: Si quis compellat descenSdere flammas, minorem coget facilius, si urgeat glebas ascendere, Minor facilius compelletur: Debilius enim utroque uim inferenti resistit minus: Illic ergo uidebitur maior flamma leuior, hic maior gleba grauior Cap. LVIII. De aspero &leui, &ubi sensus in nobis. TTArum igitur, &couam Aiperum quidem est quod durum, &inaequale. Lene uerò quod densum est, &aequale: Partes in nobis ad modum terrenae ab externis uix mutantur. Ipsamque altera tionem sensui minimè nunciant: Igneae uerò aëriaeque facillimè patiuntur &nuntiant: Aqueae mediocriter. Cap. LIX. De quinque sensibus, &uoluptate, atque dolore. Vod praeterea, &c.] Visus &tactus diuersissimi sunt: Ad uisum declinat auditus. Ad tactum gustus: Olfactus est medius: Superiores quidem illi facilè mouenti cedunt motoremque nacti sunt subitum arque lenem: Ideo aautè quidem sentiunt: sed uoluptatem, uel molestiam paruam habent. Inferiores uerò non tàm facilè permutandi cedunt, sed motorem fortiti sunt uehementem: ideo obtusius qui dem sentiunt sed saepe dolorem. uel uoluptatem uehementiorem habent: Quae quidem passionis uehemen tia iudicion sensus impedit: Medius autem sensus ad haec omnia se mediocriter habet. Discessus ex habitu naturali ubi fit lentus, manifestum non affert dolorem: Vbi subitus atque acer affert. Reditus in naturam, ubi subitus, &abundans, manifesta nos afficit uoluptate. Vbi contra nequaquam. Cap. LX. De sensibus &saporibus. AM communes, &c) Meatus à lingua in praecordia directi sunt patentes, ut pars saporum suauium subtilissima subitò maximeque uitalem cordis spiritum recreare possit: Pars uerò saporum crassior per digestionem in uentre, &iecore ipsum reficit naturalem: Sapor acer, &austerus asperitate linguam arefacit, &contrahit: Ille magis, iste minus: Amarus &salsus abstergit: Ille magis, iste minus acutus, calefacit, &diuidit, &ascendit: sapor acidus lubrica sub tilitate penetrans commiscet humores: crassioresque subtilioribus circunfundens, facit ampullas: Sapor dulcis scilicet calidus atque humidus, tanquam naturae consentaneus linguae blanditur.