Latin
Cap. LVII
Ficino, Opera omnia 1477
Unproofread scanNot analysed yet
Vir tutem gustandi in corde radicem habere antiquiores Peripatetici uoluerunt. A lingua hucusque gustus editur. De olfacto, &odore. Cap. LXI. ? rea narium, &c. JIntimae uenae, quae propriè olfactui seruiunt, non habent integram cum elementis, uel solidè mixtis proportionem. Angustiores enim sunt ad aquam, &terram, &ad omnia, in quibus duo haec dominantur, patentiores autem ad ignem, &aërem, atque illa quae fer mè similiter sunt tenuia, sed proportionem potius habent ad fugaces exhalationes quasdam, à conpositis facilè dissolubilibus euolantes, crassiores quidem aëre, tenuiores autem aqua. Has ergo persentit olfactus non integras quidem formas uel species, &mixturas, sed euaporationes quasdam ua rietate non firma confusas attingens. Atque, (ut summatim dicam. Odor conflatur plurimum ex duo bus, Caligine aëris, &aquae fumo. Et quoniam est crassior aëre, quando aërem ore contrahimus, contractus aër uberius pernares exundans, odorem occurrentem ingredi non permittit. Afficit odor plurimum meatus, à uertice usque ad umbilicum directos. Atque ibi exercetur olfactus. De auditu, &uoce.