Latin
Cap. LXVI
Ficino, Opera omnia 1477-5
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LXVI. Aeterùm ne, &c.] Irrationalis anima aliquid est rationalis animae, quasi actus quidam &splen dor eius resultans in corpore tali uelut speculo, qui sanè splendor dependet ex anima nostra Esermè, uelut ex luna, &ab anima Sphaerae, quasi sole, uirtus quidem rationalis manifestius officium suum exercet in capite, irrascibilis in corde. Concupiscibilis in iecore, irrascibilis tanquam generosior posita est rationi uicinior. Cor principium est uenarum scilicet adhuc angustissimarum, quae in iecore dilatantur. Sanguinis quoque, scilicet subtilissimi aptioris uidelicet ad spiritum procreandum. Arteriarum per quas manat, spiritus, principium est cor ipsum, spirituum procreator, sed per pulmonem arteriae latius deriuantur. Pulmo quasi spongia, cum humorem sugit, tum aërem haurit, ad incendium cordis refrigerandum. GGg Deiecore