Latin
Cap. LXVI
Ficino, Opera omnia 1478
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LXVII. De iecore, imaginibus, praesagijs, daemonibus. Voniam uerò, &c.] In iecore tanquam denso, leni, nitido imagines quędam resultant, à uehementi quodam rationis, &imaginationis actu pariter, &affectu, fermè sicut à grauida fit in Cfoetu, saepe etiam à daemonibus, illi ostenta fingentibus. Concupiscendi uis addicta iecori, tanquam à ratione distantior, motus habitura erat rationi nunquam obtemperaturos, nisi Deus ie cori hinc quidem dulcedinem propriam, inde uerò amaritudinem fellis adhibuisset. Vis enim illa nimis à ratione longinquam, nunc praeceps nimium, nunc admodum ignaua foret, nisi &furori dulcedo &ignauiae amaritudo resisteret. Saepe quin etiam generosa naturae irascibilis animositas, amaritudine fellis adiuta aduersum resolutam libidinis, uel inertiae mollitiem pro ratione propugnat. Cap. LXVIII. De uaticinijs, Vod autem, &c.] Vaticinij auctor est non Deus simul &ratio nostra, sed Deus solus, cessante ui delicet solita rationis nostrae discursione. Quae alioquin diuinam in nobis confundit expressio Eem. In iecore quidem diuinitus exprimuntur imagines, hinc resilientes in animum opportunè uacantem. Discernere uerò quid significent non arrepticij est, sed prudentis, &sapientis officium.