Latin
Cap. XI
Ficino, Opera omnia 148.8
Unproofread scanNot analysed yet
Sed nunquid operatio differt ab esse, sicut ab essentia differre monstratur? Proculdubio. Duplex enim est operatio. una fluit extra operantem, ut calefactio, altera manet intus, ut cognitio &uoluntas. Que effluit sine controuersia distat ab esse, quod à re ipsa non effluit, quae manet, ob id etiam discrepat, quia esse creaturae certa quadam rerum specie clauditur. Operatio talis per genera multa uagatur. Imò uerò intelligentia ipsa atque uoluntas per infinita. Illius enim obiectum est ipsum uerum, huius ipsum bonum.