Latin
148.5 to 148.7
Ficino, Opera omnia 148.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde apparet tantò potentiorem esse oportere eum qui agit, quanto longius interuallum est inter potentiam illam &actum à qua in quem opus suum est deducturus. Distantia uerò inter nihil &esse est infinita, tum quia in nihilo nulla est proportio ad esse, tum quia nulla distantia maior hac esse aut excogitari potest. Distantiam uerò proportione &fine carentem sola illa uis potest transcendere, quae nullam habet ad aliàs uires proportionem, nec habet finem. Virtus huiusmodi solus est Deus: omnia enim alia à Dei potentia exceduntur. Solus itaque Deus aliquid ex nihilo in esse producit. Praeterea res omnis praeter ipsum Deum creatura dicitur à Theologis, &ex quatuor quibusdam componitur necessario. Ideò Pythagorici non solum in corporibus, uerumetiam inspiritibus quodammodo ponunt quatuor elementa, quia utraque constant ex essentia, esse, uirtute, &actione. Nempe alius in eis essentia est, aliud esse. Est enim esse, actus essentiae. Quòd si praeter hunc actum non esset illic essentia cui talis actus haereret, esset actus purus &infinitus, quia non circumscriptus ab ullo. Hic autem solus est Deus. Rursus esse ipsum ab omni esset parti cipatione alterius absolutum. Omne uerò tale unicum est in natura. Soli igitur Deo conuenit. Meriò autem creatura non est ipsum esse suum, quia ipse suus actus esse, nequit, cum habeat in se potentię passiuae nonnihil immixtum, quia subest Deo, potentia uerò opponitur actui. Quoniam uerò operatio differt ab essentia magis quàm esse ipsum, prius enim est essentia quàm operetur, ideò ubi est essentiae &ipsius esse distinctio, multò magis est distincta operatio ab essentia. Operatio quidem ita est uirtutis essentialis actus, sicut esse est actus essentiae. Quia uerò creata essentia non est suus actus, ideò nec est operatio sua, alioquin operatio talis esset per se subsistens ab omni participantis limite penitus absoluta. Quod tale est, unicum diximus, &infinitum existere.