Latin
Cap. XCII
Ficino, Opera omnia 1482
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XCII De malis humoribus, morbis, febribus. Tque haec, &c. Quando dicit caro quaelibet significat, uel carnem solidam, uel adipem eius, uel materiam ad hanc quasi paratam: Quando portio quaedam carnis, à neruis remotior leui Ater liquefit facilè recreatur. Quando uero aegrotat profunda pars eius neruum tangens, neruus quoque qui carnem ossibus alligat, aridior factus aegrotat. Languet uerò caro funditus, quando nutrimentum à uenis illuc usque transmissum, adeò terrenum est &aridum, ut neque carni, neque neruo sit aptum, tunc &ossa nimis arent, &liquefacta caro regurgitat, ut dictum est, ad uenas Nonnunquam poris ossis adeò coarctantur uel obstruuntur, ut nec amittere graues uapores possint. nec admittere nutrimentum. Os igitur humore carens consequenterque calore, quidem naturali destitutum, &extraneo putrefactum, in materiam relabitur flaccidam, quasi carnem, ut ita dicam, uietam. Haec autem, ut diximus, redundat ad uenas. Grauior quidem est ista calamitas, sed grauissima quando natura medullae, scilicet uel ossibus insitae, uel principalis alicuius membri languet, siue in excessu. uel defectu, siue in qualitate sit uitium. Hactenus hecticae febres significatae sunt, quae in prima specie humorem dissoluunt necessarium, mox ex uenis, quasi sudantem, in secunda humorem eiusmodi propè membra iam coctum in tertia membri substantia. Atque hic rursus in prima specie carnem, in secunda neruum, in tertia os atque medullas. Significatae sunt &febres putridae coniunctę cum hecticis easque sequentes. Qui morbi contingant ex impedimento spiritus, atque respirationis. Cap. XCIII. Ertiam post haec, &c.] Cor quidem fons est spiritus principalis, qui est uapor sanguinis intimus, Pulmo uerò receptaculum ministri spiritus, id est halitus, in hoc sunt fistulae, quae cum obstruum tur, nec incendium emittitur intestinum, nec externum admittitur refrigerium. Hinc suspiria sequuntur &febres. At quoniam interim os &nares, ad hauriendum aërem obnixè contendunt uberior nec dum in uia temperatus aër in meatus aduentant decliues ad pectus, in arterias scilicet atque uenas retis carilaginisque membra spiritalia à naturalib. separantis. Hic igitur inflat, &ad sudorem usque contorquet, saepeque febrem agit in spiritum, quam ephimeram nominant.