Latin
Cap. XCIIII
Ficino, Opera omnia 1482-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XCIIII. De uento, intestino, atque torminibus. SAepe etiam, &c.] Saepe uentus intra latiores carnis poros, ex calore quidem modico, humore autem uberiore concipitur. Qui erumpere non facilè potens, torminibus nos conturbat, sed uehementius nos excruciat, quando in ipsis neruorum meatibus proximisque uenis ortus inflat. Tunc enim pro pter neruorum uenarumque continuitatem, anteriora simul corporis, &posteriora contorquet. Mor bus quidem miserabilis, sola febre finiendus cum uita, uel ad uitam. Cap. XCV. De morbis &coloribus propter pituitam. Lba uerò, &cquae Alba dulcisque pituita si crassior, sit uentoque inclusa tumeat, in intestinis caeteArisque uisceribus torquet grauiter. Si subtilior caloreque expellatur ad cutem, albis inficit macu lis: si uiscosior illa cum atra bile miscetur, caloreque ad partes anteriores capitis eleuatur, cerebri mearus opplens motumque animalis spiritus intercludens, comitialem efficit morbum, laeuiorem quidem si solum in somno contingat, grauiorem uerò si etiam in uigilia. Acida pituita distillationem mouet aduersam stomacho. salsa inimicam pectori. Cap. XCVI. De doloribus, &morbis propter bilem, aut sanguinem. Vaecunque autem, &c.] Bilis acuta, si cutem petit tumores, efficit rubeos, in uisceribus uerò cohibita apostemara procreat calida, febresque persimiles, si in uenis cum sanguine subtili ualde miscetur, nonnunquam exudat cum hoc à uenis in fibras, quasi ueniculas quas dam, quae cum uenis omnibus atque neruis passim contextae sunt. Ad hunc usum constitutae, ut per angustos meatulos suos sanguinem conbibant, subtiliorem ad rigandum guttatim membra. Ne alioquin sanguis eiusmodi per rariores membrorum poros diffluens, disperdatur uel disperdat, sanguis quoque crassior per angustos meatus eiusmodi expressus tenuatur, atque purgatur, expeditusque circunfluit, si fibrae intendantur, sanguinis liquor uehementer exprimitur, si remittantur lae uius. Cùm igitur bilis, uel ex uenis profluens, uel ex membris liquescens acuto sanguini commiscetur, confluitque in fibras. Primo quidem horum angustia, quasi comprimitur, excitatque tremorem corpusque distorquet, tunc aut superante natura, paulatim exprimitur in uapores, &maculas at que sudorem, aut superata natura, medullas &principalia membra, quae sunt animae uegetalis uincula laedit, aut partim quidem superans, partim etiam superata per reliqua uiscera diffluit, calidior. que morbos procreat, atque fluxus. XCVII Cap. De speciebus febrium &humorum. Vando igitur, &cue Accidunt quoque febres, humoribus in uenis putrefactione feruentibus,