Latin
1484.1 to 1484.4
Ficino, Opera omnia 1484.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CII. Ac de communi, &c.) Tres animae uires, scilicet rationalem, irascibilem, concupiscibilem, fuis 1 quamque exercitationibus prouehere decet. Rationem uerò maximè. Rationis autem apex, id ATest, mens nobis est pro daemone. Architectus mundi, sicut ipse nobis rationalem animam coelitus dedit, sic &ipse prouidit ut caput, quasi coeleste coelo similem, rationi seruiret, ut quemadmodum rationi caeterae uires animi: ita capiti corpus totum. Corpus quidem humanum animae humanae so lum caput esse uidetur. Reliqua uerò membra tanquam fulcimenta, &uehicula ministraque subiuncta capiti, quasi hominis instrumenta. Diuinitatem ratio ipsa suam declarat, quando nos reuocat ad diuina. Maximè uerò immortalis apparet, quando coniuncta menti tanquam suo daemoni diuina prae caeteris meditatur. Anima mundi per suam intelligentiam circa superiores ideas circuitum peragit simplicissimum, per rationem uerò circa similes idearum formas exprimendas in mundo, circuitum agit iam multiplicem, per uirtutem quoque motricem multipliciter sphaeras mundi reuoluit. Anima nostra simili ter olim coelestia colens, contemplatione felici circa diuinas ideas formasque mundanas, &coelestia uol uebatur, atque coelesti uehiculo suo tanquam sphęrico motum edebat orbicularem. Deinceps uerò descendit in caput humanum uehiculo suo, inter nostra cognatius. Hic tamen reuolutiones pristinas intermisit. Possumus autem eas saltem imitatione quadam etiam in hac uita resumere, uidelicet superiora, ut olim contemplando similiter atque uenerando. Ita prorsus animus iam effectus beatis quodammodo si milis, &in praesenti beatus erit, &in uita futura quandoque beatissimus, quandoque simillimus. Cap. CIII. De membris Genitalibus, transmigratione animarum. SEd iam, &c Semen membrumque genitale, quasi animal quoddam esse uidetur, nobis insertum, Quitam quandam, quasi propriam habens: quod ex proprio quodam motu, &oratione rebelli perspicitur: iam uerò quoniam neruosum est, &spiritu plenum, uitae sensusque quàm plurimum habet. Vt per hoc ipsum aliud quiddam uiuum generari possit. Maximè uerò ad hoc membrum spiritus confluit ex ipsa spinae medulla, unde simul extillat medullaris quaedam, gutta uegetissimum seminis uniuersi fermentum.