Latin
1484.5 to 1484.8
Ficino, Opera omnia 1484.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Fistula uerò ad huius guttae fluxum facta, in extrema sui parte conium cta cum urinae ductu. Paulò uerò superius est distincta, quosi sint fistulae geminae. Dicitur autem urinae ductus, qui per renes decliuis est ad uesicam, quodammodo à pulmone procedere, (hac ut arbitror, ratione. Quoniam &pulmo siticulosa maximè sunt, hoc quidem quoniam feruentissimum, hic au tem quoniam &spongiosus est, &igni quàm propimus. Plurimum igitur ex toto corpore liquorem prorsus ebibunt. Atque ita disponente natura fermè non exundat potio per urinam, nisi praecordijs penitus irrigatis iam superfluat. Quod uerò de transmigratione in bestias addit, fabulosum &allegoricum esse, cognoscet, quisquis animaduerterit, quàm lęues transformationis eiusmodi rationes adducat, alioquin uir grauissimus. Praeterea Timaeum ipsum hic loquentem meminerit, in libro suo de natura mundi transmigrationes eiusmodi manifestè negare. Fortè igitur Platonica sententia est, rationales animas &si non in alia corpora transeant, quàm humana, uideri tamen in tot bestiarum species emigrare, quot sunt hominum affectus, &habitus quasi bruti, tàm enim amplum est, tàm ua rium genus humanum, ut sub humana persona angeli, daemones. uiri, aues, pisces, ferae, cicures, serpentes, quodammodo esse uideri possint. Nisi uerò hęc allegoricè ita, uel similiter exposueris, cogeris asserere unicam hic animae speciem, &hanc humanam, sed alias aliter se habentem. At Plato Timaeusque multas ab initio hic species animarum, imò &genera numerant, affirmantque rationales qui dem ab ipso coeli fabro descendere, irrationales autem a coelestibus generari. De exspiratione &respiratione secundum Platonem atque Galenum.