Latin
IN CRITIAM VEL ATLANTICVM
Ficino, Opera omnia 1485-2
Unproofread scanNot analysed yet
IN CRITIAM VEL ATLANTICVM, Epitome. LATO noster officiosissimus patriae suae filius laudauit eam in Menexeno ex rebus contra orientales, laudat rursum in Critia ex rebus contra occidenta les strenuè gestis. Atque utrobique commendat ex multis, tum Dei, tum naturae artisque muneribus: simulque commonefacit omnes, ne patriae sint ingrati: ac dum uirtutem Atticam tam Oriente, quàm Occidente plagam superesse comme morat, interea docet, &omnia domari uirtute, &uiros uirtute praeditos, tum in Occi dentibus, id est, reb. aduersis, tum in Orientibus, hoc est, secundis rectè feliciterque se ge rere. Nec iniuria post Timaeum de mundi generatione, legi uult Critiam de antiquitate mundi. Videtur autem neque huic historiae finem imposuisse, neque sequentem historiam sub Hermocra tis titulo promissa composuisse. Hanc autem non fictam quidem, sed ueram historiam extitisse, constat. Primò quidem, quia ubicunque fingit aliquid, solet fabulam nominare. Hic uerò tanquam historiam audet asseuerare. Deinde idem omnino asserit in Timaeo, appellans rem miram quidem, sed omnino ueram. Et à quibus accepta sit diligenter utrobique recenset, scilicet à maioribus suis atque gentilibus. Critias enim hic ab auo Critia, ille uerò à So lone patruo suo, qui literis quoque mandauit, Solo ab Aegyptijs sacerdotibus. Pręterea Proclus Marcelli cuiusdam de rebus Aethiopum adducit historias, in quibus hęc mani festissimè confirmantur Aethiopum rebus gestis inserta, etsi Platonicorum nullus historiam negat: Porphyrius tamen, Proclus, &ante hos Origenes, allegoriam insuper uolunt, phy sicam continere. Quos equidem, ne si conentur singula allegoriae ad unguem accommo dare, ab ipso Platone derideantur, in exordio Phaedri curiosas nimium in huiusmodi re bus allegorias sub persona Socratis irridente. Verum ne Anagogicum sensum, quo prorsus neglecto nemo sit Platonicus, omnino negligere uideamur, Pallas quidem sit numen intellectuali uitę praesidens. Neptunus uero numen fouens generationem, atque gubernans. Athenienses figurae sint animarum intellectu solo uiuentium, numinumque similium: Atlantici uero figurae numinum generationi fauentium, animarumque corpo ribus coniunctarum ad generationis officium totiusque ornatum.