Latin
AVTORE MARSILIO FICINO
Ficino, Opera omnia 1485
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm primum enim expiratione ex praecordijs expulsus est aër, repente uacua prorsus euadunt, nisi per arterias, caeterosque meatus un dique combibitus, aër eodem momento haec impleat, quo expiratio haec exhaurit. Nam expectatus aer supernus post expirationem per sequentem respirationem, haec impleturus, tardior aduenit, ui delicet ab opposito expirationis motu expulsus. Quamobrem nisi iam perspirationem suppleta fuissent praecordia, uel aliquantisper uacua essent, uel tanquam in cucurbiculis humores ascenderent. Galenum uerò non tàm hic probo, quàm ubi planem suum contra calumniatores tuetur, obiectantes ei, quasi dixerit, potum totum per asperam arteriam confluere in pulmonem. Quod ne ebrius quidem aliquis somniaret. Vult autem Plato pulmonem tanquam spongiosum, ignique quum proximum, prae caeteris bibacem esse, semperque liquores utcumque potest, ex corpore toto com bibere. Et nonnunquam subtiliores quasdam guttulas potionis, quae aliquantisper contineatur ore, &per latera quaedam asperioris arteriae, quasi ros quidam sensim destillat ad ipsum. Id igitur Ga lenus, &ratione, &experientia comprobar, dicens: Si brutum siticulosum aqua quadam collara, ta potaueris, subitoque iugulaueris, in neutrum pulmonem eius similiter coloratum. Platonem ue rò uellespotum non ad pectus, sed unà cum cibo ad stomachum defluere, in ipsis eius uerbis saepius est manifestum. Qui denique Platonem damnant, quod ignem digestionis causam esse dixerit, qui urit potius, quam temperatè coquat meminisse debet. Platonem non ipsum simpliciter ignem, sed nobis cognatum, amicum spiritui, familiarem sanguini, ad digestionem perficiendam intro duxisse. Probat uerò Galenus Platonem, quod secutus Hippocratem dixerit, cor principium es se uenarum, id est, arteriarum. atque sanguinis non quidem omnis, sed spirituosi, concitati, feruentis in eoque uim animae ad iracundiam praecipitem collocauerit: in iecore uerò uim libidini mancipatam. Vnde sanguis profluit moderatior, ideoque neque sanguinis eiusmodi uenae pulsant. Non tamen probat, quod dixerit, excolliquatione tenerae recentisque carnis albam pituitam generari. Hanc enim ex cibis frigidioribus aegre coctis Galenus fieri existimat. Ex carne uerò liquefacta bilem potius fie ri crassiorem colore inter flauum, album madiamque. Quam Plato ex carne uera iam liquefacta con tingere putat: pituitam uerò non ex firma, rne, sed adipe, uel re simili liquefacta. Id quidem quam doque, nam pituitam caeterosque humores communiter ex cruditate, uel combustione in uenis fieri non negabit. Neque meritò Platonem Galenus corripit, quasi calorem naturalem ex motu spirituum dixerit procreari, non enim id Plato uult, sed excitari potius atque transferri. Carpit &illud ineptius, quod Plato dixerit, non ubique in corpore ignem cum aëre esse perfectè commixtum. Alibi enim Plato, nec iniuria, uult ignem, alicubi aërem, dominari.