Latin
1487.1 to 1487.4
Ficino, Opera omnia 1487.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem Plato Deos diuersas fortè fuisse nactos, &hic, &alibi saepe ait, intellige illos uni summo sortes distribuenti parêre, atque necessariò assignatam prouinciam gubernare, sed necessitatem in diuinis esse penitus uoluntariam. Siquidem apud eos una est patris summi filiorumque uoluntas. Atqui sicut elementorum partes ea necessitate ad loca propria perferuntur, quae &uoluntas futura est, si modo cognouerit: sic apud superos ipsa gubernationis assignatę naturalisque effectae necessitas idem est atque uoluntas. Praeterea quod &hic, &in Timaeo, &Menexeno Atticam regionem esse ingenijs, inquit in primis accommodatam, meminisse oportet in rationibus hac de re assignandis inter se Platonicos dissidere. Panaetius enim temperiem aeris inter aestum atque gelu causam arbitratur. Idque ex ipsis Platonicis uerbis in quinto Legum, &Epinomide probat. Panaetius Longinus arguit, quia regio illa saepè gelu atque aestu pulsetur: assignatque in causa qualitatem loci commixtam, ex multis atque occultam. Quem reprobat Porphyrius, quod propriam ingenij causam esse putet corpoream. Origenes in commentarijs in Timęum coelestes aspectus influxusque assignat, id ipsum ex octauo de Republica asserens, ubi dicitur, coelestes quosdam circuitus esse causas fertilitatis ac sterilitatis, tum corporum, tum etiam animarum. At Originem Proclus ibidem ait ueram quidem ex parte causam assignasse, sed nondum integram perfecisse. Ipse uerò unà cum Porphyrio rem altius repetens ait: Intellectum opificem mundi intellectualem esse mundum, ideóque quasi multiplicem. Animam uerò mundi esse animalem rationalemque mundum magis que multiplicem: atque proximè adesse uniuerso mundi spatic continuò prorsus atque immobili, ex materia prima &dimensione constanti. Rursus in ipso spatio ante omnes, quę generandae sunt formas, animam ex rationibus suis idea sequentibus, alibi alias uires imprimere, quas animae mentis plenae uestigia, ac peculia. ria quaedam, receptacula formas alibi aliàs familiariter susceptura. Tum Deos uarios uarias sortitos prouincias, eiusmodi hospitia illustrare, alia quidem alios, atque formare.