Latin
1487.5 to 1487.8
Ficino, Opera omnia 1487.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Animas ergo rationales, postquam elementalem uitam, propriamque elegerint, si fortè reuolutione coelesti, ad ea loca prae caeteris dirigantur, quae electae iam uidendi formę potissimè congruant, uitae ipsius officium prorsus implere. Itaque quando ad Martiam uel Apollineam uergentes uitam, mox plagam à Marte uel Apolline illustratam nanciscantur, perfectae uel fortitudinis, uel uaticinijs opus absoluere. Quae uerò Philosophicam uitam elegerint, si regionem afflatam Pallade, sapientia magnanimitateque simul excellere. Itaque hic &in Timaeo inquit, Atticam regionem rectam à Pallade sapientię atque militiae conuenire: &in quinto Legum ait inspirationem localium deorum atque daemonum circa loca, maximi ad ingenia, &mores esse momenti. Requirit uerò non nullam aeris temperantiam, non ut causam, sed ne causae ipsius opus impediantur. Quanobrem loci huius diuersitas, non tàm efficit diuersitatem ingenij apud Platonicos, quàm suscipit &declarat. Tria enim esse putant ad id potiora elementali loco, scilicet tum animae ipsius affectionem, siue naturalem, siue electam, tum inspirationem numinum propriorum, tum coelestes influxus, posse uerò id impediri, uel elementali mixtione, uel planetarum noua coniunctione, uel ab ipsis hominibus illata calamitate: &quae bona desuper infunduntur, inferiorum obstaculo reddi bona. Qua de re in Legibus disputauimus. Sed de his iam satis. Ex omnibus autem huius libri mysterijs collige unà cum prouidentia concurrere humani arbitrij libertatem. Collige &sententiam Mosaico mysterio similem, homines quondam quamdiu in eis diuina quaedam gratia iustitiaque innata uigebat, beatos in quodam, ut aiunt, deliciarum Paradiso uixisse. Postquam uerò per intemperantiam, &superbiam gratia illa euanuit, in scelera simul &cala mitates grauissimas incidisse. Deum autem aquarum diluuio peccata hominum diluisse. Quod uerò huic historiae deest, potest summatim ex Timaei prooemio resarciri. Est autem historia de rebus gestis ante diluuium. Post uerò diluuium narraturus, ut arbitror, erat Hermocrates. Neque te turbabunt nouem illa annorum millia, si Eudoxum audieris dicentem annos illos Aegyptiorum non solares fuisse, sed lunares.