Latin
IN CRITIAM VEL ATLANTICVM
Ficino, Opera omnia 1487.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vitima tandem huius libri sententia docet, loue, id est, Deum architectum mundi, è sua sede, id est ex suijpsius intuitu remotissima quaeque minimaque prospicere, atque ad eandem sedem, id est, diumam diuinam contemplationem Deos omnes subditos sibi conuertere, unde instructi inferiora gubernent. Neque uicissim duo haec illos agere, imò uero assiduè contemplando di uina, per illa simul temporalia dispensare: Hanc ipsam sedem ideò medium mundi appellat thronum, quia &inde tanquam à centro effluunt omnia, &illuc refluunt, &illinc facilè cuncta circunspiciuntur atque reuoluuntur.