Latin
1488.5 to 1488.7
Ficino, Opera omnia 1488.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem personam hic Platonis sub ipso Atheniensis hospitis nomine, &id quidem modestię gratia lateat, legenti deinceps ex multis perspicuè apparebit, ex eo praecipuè, quod affirmabit se geminas tractauisse respublicas. Conditurus autem leges Gręcis, iure à tribus Graecarum legum optimis conditoribus leges accipit, Minoe, Lycurgo, Solone, adimens, addens, mutans, inue niens: atque ita optimam ex cunctis componit formam. Et quamuis ab initio constituat ciuitatem ®ulam gubernandi, tamen legum positionem, nominat potius, quàm rem publicam. Quoniam in ea ciuitate, in qua possessiones sunt propriae singulorum, propter uarias controuersias, lites, iniurias, multis opus est legibus. In quibus constituendis admirandum simul, &doctissimum notabis diuini Platonis ingenium. Excogitat enim insignis benignitate uir singulis legibus prooemia quadam exhortatoria, quibus humanissimè ciues adducti, libenter parere uelint, ac sponte, uelut filij legum illis obtemperent, quibus alij solent, quasi tyrannis inuiti parere, ac pro uiribus, uel fraude, uel uiolentia carum imperium subterfugere: Addit uerò post multa etiam minas, addit &poenas propter illos qui patriam suam, non matrem iudicant, sed nouercam. Descendemus iam ad prlmi Legum dialogi proprium argumentum, si prius omnes admonuerimus, ut Dialogum Mi nomiem, argumentumque illius legant, antequam ad has leges accedant. Accedant inquam tan quam, &electionibus eas diligenter obseruaturi, &actionibus penitùs seruaturi. Alioquin nisi his obedierint, intelligant se post tàm exactam iustitię iniustitiaeque notitiam &minori excusatione, &maiori crimine peccaturos. Atheniensis hospes, id est, Plato profectus in Cretam prope Cnosum offendit Megillum Lacedęmonium, &Cliniam Cretensem, quem una cum nouem alijs Cnosij accerliuerant, ut coloniam inde deduce rent, surbem conderent, esque leges darent.