Latin
1489.1 to 1489.3
Ficino, Opera omnia 1489.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Hi ergo duo ad sacrum louis antrum consulturi de hoc accedebant: his factus obuius Atheniensis hospes, quidnam acturi irent interrogauit. Illi leges excogitaturos esse se responderunt. Verùm cum multa de legib. interrogati ab hospite, quaestionem haud satis absoluerent, &hospes illis ad leges aptissimus uideretur, obsecrauerunt eum, ut ad ciuitatem legibus instituendam unà cum ipsis adiutor accederet. Obtemperat ergo hospes, &ante omnia principium à quo, &per quod leges ad homines peruenerunt, exponit, Deum scilicet atque philosophum. Deinde legum perquirit finem, docens eiusmodi finem fore tranquillam animorum ciuilium puritatem, ueritatis contemplationi, quoad fieri potest sufficientem. Tertiò ad ipsam legum formam materiamque descendit. Leges autem à Deo hominibus inspirari, testis est omnis antiquitas, testes &multi Platonis libri, testes &rationes nostrae in multis dialogorum argumentis adductae, atque in Theoiogia nostra, ubi de religione agitur, confirmatae. Profectò si natura, quae nihil aliud est quàm infimum diuinae prouidentiae instrumentum, atque ubicunque prouide uidetur incedere, non ducit ipsa seipsam, sed ab ipsa prouidentia ducitur, fines omnium ordinesque, &in seipsa praescribente, &naturae prout uult inscribente: si inquam natura talis, neque abundat superfluis, neque in rebus deficit necessarijs, certè diuina prouidentia in rebus necessarijs nunquam deficit. Necessaria uerò est hominum generi aliter non potenti uiuere congregatio mutua. Necessaria quoque lex congiegatio ei, similiter procul à lege subito periturae. Necessaria rursum legibus diuina est authoritas, ne uel negligentia obsolescant, uel fraude, uel uiolentia confringantur. Necessaria tamen comprobandae authoritati diuinae, tum sanctimonia uitae, tum poena super humanas uires omnibus admiranda. Quamobrem prouidentia Dei, quae singulis elementorum, plantarum, brutorum, membiorum speciebus, &usibus necessatia prospicit, multò diligentius perfectissimae animalium specieicolenti diuinitatem, in sanciendis legibus apprimè saluti hominum necessarijs deesse non debet. Adde quod neque potest princeps, ullus uastam ciuitatis nauem quolibet momento procellis, &periculis innumeris agitatam, absque coelesti flamine ad portum usque perducere. Ergo Deus tum occultis inspirationibus animorum, tum miraculis manifestis, quotiens necessitas exigit, &reuelat mysteria legum, &sancit palàm atque promulgat.