Latin
1490.1 to 1490.5
Ficino, Opera omnia 1490.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
si nouenarius hic significet trinum potentiae usum, trinumque sapientiae, triplicem quoque clementiae? uidelicet ut trium quodlibet tum in lege ipsa sit, tum in iudicio magistratus, tum in ministris, &ipsa executione iudicijPraeterea in ipsis rerum actionumque principijs medijsque &finibus? Tria uero ter repetita nouenarium manifestè perficiunt. Sed cur nam in Republica ab ipsis Mineruae sacris, hic uerò à sacris louis disputationis fundatur exordium? An fortè, quoniam disputatio illa Athenis habetur, &de antiqua Athenarum urbe Mineruae dicata: tractatur hic uerò in Creta de Cretensi urbe aedificanda consulitur, prope ipsum louis templum deque legibus Minois louis filij in principio uerba fiunt? An potius forma illa Reipublicae prior crassior erat atque seuerior. Palladi maximè congrua: haec uerò paulò inSummatim, &hic, &ibi dulgentior, &sua quadam humanitate loui conueniens? à uotis sacrificijsque ciuitatis nascentis foelicitatem auspicamur. Mitto descriptionem longi huius itineris &sacros lucos, &arbores templo dicatas, &alia multa, quae commentum desiderarent potius, quàm argumentum. Post uerò nonnulla, quae allegoricè docent res humanas praesertim publicas, non posse abque diuino quodam patrocinio rectè componi, ideoque ab ipso Deo, qui legum &principium est, &finis, esse legum exordium faciendum, incipit iam paulatim de legum fine perquirere, significans harum finem esse diuinum cultum, quandoquidem eiusmodi legum disputatione ad Cum igitur legum finis ultimus sit louis illius cultus, templum louis proficiuntur. qui fecit mundum, deditque &mundo leges, &nobis, non immeritò statim negat finem legum esse Martis cultum, interim modestè Minois, &Lycurgi leges emendans, quòd non tam ad uirtutem ipsam simpliciter respexerint, quam ad bellicam declinauerint. Profectò leges debent illud potissimum in ciuitate habere pro fine, ad quem, quasi ad signum omnia dirigant, quod à cunctis ciuibus, maximè omnium est expetendum. Pugna uerò atque uictoria, cum laborum malorumque plena sit, non propter se, quidem optanda est, sed eligenda potius propter pacem, tutamque uitae tranquillitatem: quem admodum nemo ita exoptat uiuere, ut in perpetua contra morbos pugna, uictoriaque uersetur. Concludit tandem non dicere studia pacis ad bellica, sed contrà bellica, potius ad pacis studia officiaque referre: pacem uerò ad expeditum, liberumque ueritatis deique cultum: In his uero probandis ipsum bonorum genus in multas distribuit species, dicens alia quidem esse humana, alia uerò diuina, &a diuinis humana pendere: humanorum autem, quae longè diuinis inferiora iudicat, primum esse sanitatem, secundum formam, tertium uires, quartum diuitias, horum uerò bonorum ducem uult esse prudentiam, ducem insuper diuinorum, post prudentiam sequi existimat temperantiam, post hanc iustitiam, post iustitiam fortitudinem: Profectò, &hic significat, &in quarto de Republica explicat, tres animae partes, rationalem scilicet irascibilem, concupiscibilem: &prudentiam quidam in sola rationali, fortitudinem in sola rationali, fortitudinem in sola irascibili esse. Tu quoque pone in sola concupiscibili continentiam.