Latin
1490.6 to 1490.8
Ficino, Opera omnia 1490.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ponit uerò in cunctis simul partibus temperantiam atque iustitiam, &utranque nominat totius animae consonantiam. Sed temperantia quidem in affectibus, iustitia uerò in actibus consonantia fit. Et illa si animae sanitas, haec animae pulchritudo. At prudentia, oculus: fortitudo ue rò manus. Si substantiam animae, puritatemque contemplationi necessariam spectas, iustitiae temperantiam antepone: si humanam spectas consuetudinem, prępone iustitiam: Omnino uerò prudentiam cunctis, quasi oculum pedibus atque ducem. At fortitudinem continentiae antepone. Nam fortitudo, &circa difficilius uersatur, doloris scilicet tolerantiam &continentiae officium, quod est uincere uoluptates in seipsa complectitur. Vtrumque uero iudicato temperantia iustitiaque inferiorem. Haec enim duo integrum animae totius ordine magis possident duce prudentia constitutum. Ex his colligit oportere latorem legum, &ipsum referre, &referri iubere, humana quidem ad diuina, diuina uerò, id est, uirtures ad mentem ueritati diuinitatique deditam. Dum uerò de fine legum disputat, officium quoque ipsarum conditoris exponit: idque summatim esse uult, summa cum diligentia totam ciuitatem colere, quasi agrum, ut exquisitam de eligendis, serendisque seminibus habeat rationem. Deinde de opportuna plantae cuiusque cultura. Item de extirpandis statim ab initio noxijs herbis &sentibus. Denique de omnibus ad maturitatem suo ordine perducendis. Tu uerò inter haec aduerte, turplorem haberi, qui uoluptatibus cedit, quàm qui succumbit doloribus. Item fortis uiri officium esse non solum metus &pericula superare, sed cupiditates etiam coërcere. Praeterea neminem securè iudicari posse fortem, nisi diu inter labores, &pericula uersatus strenuè fuerit. Adde &nisi in ipsa licentia &illecebris uoluptatum, in quibus probatur propter continentes, ipse quoque fuerit comprobatus.