Latin
1497.1 to 1497.4
Ficino, Opera omnia 1497.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Si dissident, aut fortuna superat artem, aut ars fortunam in mari commouet tempesta tem. Tempestas quatit nauem: interea mouet Deus idem eandem nauem per animum quoque gubernatoris, id est, per artem ipsam à Deo continuè dependentem. Quando igitur ars nauem ad certum dirigit portum, atque ad eundem tempestas quoque uehit, tunc ars simul cum fortuna consentit. Quando uerò aliò quidem impellit uentus, aliò uerò ars certas du cere, tunc ars &fortuna dissentiunt, ac tandem uel ars cedit fortunae, uel arti fortuna. Inte rim prouidentia Dei utrobique agit utrunque ad finem sibi soli notum, cui nihil unquam dissonat, cuncta uidelicet in uniuersam sui corporis harmoniam occultis modis contemperanti. Caeterùm illa ipsa concursionum coelestium dispositio, quando talis prouenit, ut artem necessariò superatura sit. Fatum potius dicitur, quam fortuna: quando uerò talis ut exuperare inertem possit, &superari ab arte, Fortuna potius nominatur. Neque diffidas artem quan doque uincere posse fortunam. Vt enim fortuna, sic &ars procedit ex Deo. Animaduerte uerò ubi Plato de occasione disputat, quam uirmagnus nouas conditurus leges exoptet, ad id magnopere opportunam, sub illius tyranni nomine iuniorem Dionysium significare, seipsum uerò sub appellatione legiferi, atque indicare fauorem fortunae sibi integrum defuisse. Item Platonem in Sicilia apud Dionysium quendam harum legum procemia inchoasse, ut ex epistolis intelligi potest: opus uerò id legum expulso Dionysio perfecisse. Denique per haec dicta reditum in Siciliam suam ab insania uindicasse. Scito autem Platonem in eo itinere atque reditu nihil aliud contendisse, quam ut salua Dionysij prosperitate uiolenta tyran nis in regnum moderatum conuerteretur. Inter haec autem ubi de temperantia &prudentia principis loquitur, memento Platonem, mediocrem quidem temperantiam à prudentia distinguere, mediocrem quoque prudentiam à sapientia simili ratione discernere, consumma tam uerò temperantiam saepe appellare prudentiam, absolutam quoque prudentiam, non nunquam sapientiam nominare. Quod quidem in Phaedone &tertio Legum, &hic, &alibi saepe patet. Adducit praeterea naturales quasdam ingenij dotes, uirtutibus quidem similes, sed tunc demum, quando rectem fuerint excultae, ad uirtutum munera conducentes.