Latin
1497.5 to 1497.7
Ficino, Opera omnia 1497.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Qua quidem de re latius in Republ. disputat. Mandabis interea memoriae, quales sunt principum mores, tales quoque fieri ciuium reliquorum. Neque ulla de causa mores ciuium facilius citiusque, quam ex hac mutari posse. Item beatum esse prudentem &temperatum doctorem populi, beatum quoque populum, qui audit uerba ex ore doctoris eiusmodi profluentia. Praeterea neque Rempubl. foelicem fore, neque leges bonas exorituras, prius quam in gubernatore potentia unà cum sapientia temperantiaque concurrat. Proinde diuinum ad ciuitatem constituendam auxilium inuocandum. Hactenus quartus hic liber munus legiferi circa ma teriam ciuitatis, &formam communis pertractauit. Pergit uerò deinceps ad figuram muneris huius distinctiorem, quaerens utrum ciuitatis forma regnum esse debeat, an optimatum senatus, an potentia paucorum, an popularis. Quoniam uerò nihil inter homines bonum reuera dici potest, nisi diuinum imitetur bonum, non iniuria formam prius diuinae gu bernationis exponit, quam ex humanis gubernationibus alijs alias anteponat: uidelicet diuinae similiorem, absque controuersia caeteris praefecturus. Probat autem gubernationem diuinam esse regnum, optimatumque senatum regno coniunctam. Censetque ex omnibus ciuibus illos eligendos esse ad gubernandum, quotcunque sint, qui tantum caeteris prudentia, &temperantia praestant, quantum uiri pueris praestare solent. Atque si quis inter electorum numerum simili ferme interuallo caeteros antecellat, regem esse constituendum. Id uerò rum ex praesenti Saturni mysterio, tum ex simili quodam in Politico, tum ex epistolis &republ. potest esse perspicuum. Caeterùm ut praesens Saturni mysterium apertius intelligi possit, meminisse oportet, Platonicos coniectare mundum à uita quadam &anima contineri, atque duci, ex tribus potissimùm argumentis, ex firma uidelicet diuersarum mundi par tium copula, ex mirabili motu coeli, ex perpetua rerum generatione sub coelo. Coniectare rursus mundum à mente regi ex triplici quodam ordine, scilicet ex ordine, qui &in ipsa par tium mundi copula, &sphaerarum motu, &in rerum generatione conspicitur.