Latin
150.5 to 150.8
Ficino, Opera omnia 150.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Neque hoc quidem, alioqui quandiu uellet animus esse in corpore, tandiu esset, &qui odit corporis con suetudinem, à corpore confestim discederet. Restat ut ipso esse, id est, naturali uirtute uiuificet corpus. Si ipso esse uiuificat, per suam essentiam est uita, aut uiuens, sicut quod ipso esse calefacit per essentiam suam uirtutemume est calor aut calens. Conclude animae essentiam esse quandam uitam. Quòd si non libeat eam uocare uitam per se uiuentem, quemadmodum soles dicere calorem per se calentem, saltem per superiora cogeris con fiteri animam esse substantiam propria uita uitalem, quemadmodum dicis ignem substantiam proprio calore calentem. Vtrum horum acceperis, minimè curo. Vtunque enim sequitur id quod quaerimus. Sed ego superioribus rationibus adducor ut animam per se uitam appellem, uitam, inquam, naturalem, formamque uitalem. Vitae autem formaeque uitali contraria mors quodammodo dicitur, seu aliqua mortifera qualitas formae, sicuti caliditati frigiditas, humiditati contraria est siccitas. Ea uerò est contrariarum natura formarum, ut neque aliqua earum aliam capiat, ut calor non suscipit frigus, neque substantia cui una illarum formarum est propria, etiam suscipiat aliam formam suae formae contrariam: ut ignis cui calor est proprius, frigus non accipit, ut simul sit &ignis, &frigidus, sed abit potius, aut perditur tam calor, quam ignis frigore ueniente, quam aut calor, aut ignis fiat frigidus. Est ergo uterque (ut ita loquar) infrigescibilis, cum frigoris particeps euadere nequeat. Similiter anima quoniam aut uita ipsa naturalis est, aut uitam habet tanquam naturalem sui pedissequam, mortem (ut dixi) ipsius contrariam non admittit. Si non admittit mortem, ita fermè immortalis est, sicut ignis quia non suscipit frigus, infrigescibilis. Si idem foret infrigescibile, quod imperdibile, ignis non frigescit, ita neque etiam perderetur. Nunc autem perditur potius quàm frigescat. Verûm cum idem sit immortale, quod imperdibile, anima quae non admittendo mortem dicitur immortalis, est etiam imperdibilis. Ideò abit ueniente morte, non perditur. Tota superior dispuratio his uerbis Zoroastris comprehenditur.