Latin
Cap. XI
Ficino, Opera omnia 150.9
Unproofread scanNot analysed yet
ἀθανατός ἀθανατός τε μένει, καὶ ζοῆς δέσποτς ὅτι. Id est, immortalis manet, ac uitae domina est. Quasi dicat, ideò immortalis manet, quia uitam habet pedissequam, sicuti Sol lucem, Crinita comam. Hic pugnabit sic Strato, uel Epicureus aliquis. Sanè mortem non suscipit anima, quia ueniente mortifera qualitate abit anima, &desinit esse. Si esse desinit, suscipit certe nihil. At mos, ô Epicure non ita desipimus, ut ignoremus non posse mortem ab aliquo suscipi, tum quia nihil estequod uerò non est, non capitur) tum quia neque uiuentes eam capiunt, neque defuncti.