Latin
1501.1 to 1501.4
Ficino, Opera omnia 1501.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
IRABILIA quotidie fieri uidemus à magnete in ferrum, à succino in paleas, à fulgoribus in solida, ab ignito sulphure in bombardam, à tota natura uel in motu coeli, uel in artificiosa rerum, quae gignuntur, formatione. Causas quidem ignoramus, neque tamen ob causarum ignorationem negamus affectus fieri, quos uidemus. Mirabilia rursus fieri nonnunquam ab animis nostris in ora culis, caeterisque prodigijs testis est non solum omnis historia, sed authoritas etiam Mercurialis &Pythagorica, atque Platonica. Et si stupendorum nostrae mentis operum rationem certam facilem omnes assignare non possumus, negare tamen opera uel facta fuisse, uel posse fieri, non debemus. Videmus ignem quo coelo similior est, quàm caetera elementa, eò mirabilius agere, ut breui ad suam trahat formam, quae caetera tempore uix longissimo trahunt, neque mixtionem perpetiatur, &quum uidetur diuidi, diuidat, longiusque admodum, quàm caetera suum protendat effectum, &longissimè per lumen agat, atque momento. Verùm habes hoc à coelo, &coelum imagine sui agit: id est, lumine, quae ignis uix naturali efficit qualitate. Quis enim dubitet coelestia perradios suos tam nobis occultos, quàm manifestos ab ipsis uelut imagines profluentes, mo uere inferiora semper, atque formare? fermè non aliter quàm uultus speculum, &speculum concauum materiam siccam ponsitam è conspectu. Sed age iam in hoc speculo &superos in animam speculemur. Quanto efficacior est ignis caeteris elementis, &igne coelum, tantò efficaciores coelo sunt spiritus, qui uel uiuificant, uel mouent coelum, uel uiuificantium, &mouentium sunt consortes. Spiritus ergo superiores in nostros utpotè consortes, imaginum duntaxat suarum influxibus operantur, quemadmodum uultus in speculum: atque agendo in eos formant, simillimasque efficiunt: usque adeo, ut animae saepe tam ferme mirabiliter, quàm coelestes soleant, operentur. Quemadmodum uerò speculum ad imagines à uultu suscipiendas quinque modis praecipue praeparatur: primò quidem natura ustrea: deinde perspicuitate: tertiò lenitate: quartò resistentia: quintò positione. Sic &animae nostrae ad influxus numinum praeparantur. Primo quidem, quòd intellectuales naturae sunt, sicut &illa. Secundò, quando per intellectum, fide illis haerent indubia. Tertiò, per uoluntatem, amore in illa sese ardentissimo transferunt. Quartò, tota in illis firmiter memoria sperant.