Latin
1501.5 to 1501.7
Ficino, Opera omnia 1501.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quintò, si corpus habeant, &natura illis accommodatum, &diligentia praeparatum, tunc in mentes nostras à superis ita labuntur, instinctus, ut à fidibus lyrae in fides similiter temperatas. Tunc prodigia, somnia, uaticinia, oracula ueniunt. Mitto quod lamblicus Porphyriusque narrant, oracula quaedam per aquam fieri solita, quaedam per aërem, quaedam uero per ignem. Fortè quia à daemonibus, uel aqueis, uel aëreis, uel igneis mittantur. Fortè etiam, quoniam locis, &temporibus alijs atque alijs, per occultas causas contigerit, mentium humanarum affectus ad superiora conuerti, conuersósque inde formari. Profectò nostrae mentes in uaria nimium distrahuntur. Verùm si quando integra uirtute sua ad certum opus utantur sicut &ignis tota intentione naturae comburit, &coelum toto agit influxu, tunc Plato non dubitat, mirabiliora nostris mentibus, quàm ab igne, uel coelo, facillime prouentura. Non dubitant, &Auicenna, Alazelesque, nescio qua sorte saepe Platonici. Sed de his in Theologia latius disputamus. Quibus euangelicum illud de fide montes permutatura, maximè confirmatur: confirmantur &plurima, quae Plaro in libro superiori, &hoc quinto, imò &sequentibus omnibus de oraculis asserit adeò ut non aliter, uel urbis dispositio, uel Reipublicae forma, uel sanctio legum sese habeat, quàm per oracula comprobetur. Verùm quamuis oracula tria commemoret, tamen caeteris insuper uaticinijs, quae ueriora forsan reperiri possunt, authoritatem suam ad idem manifestem concedit: sed iam ad argumentum quinti proprium ueniamus.