Latin
1505.1 to 1505.4
Ficino, Opera omnia 1505.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit quòd duodenario mensium numero Sol dominus planetarum, &cursum peragit proprium; &uarios producit effectus. Denique singulas uult ciuitatis partes Deo consecratas existimari, propriè uerò dijs duodecim: id est, duodecim sphaerarum animabus. Item dijs duodecim Zodiaci signa regentibus. Rursus duodecim ordinibus daemo num coelestia signa sequentium. Cùm uerò dicit partes urbis duodecim sequi circuitum uniuersi, fortè etiam intelligit totum octauae sphaerae circuitum, tribus &sex millibus annorum perficiendum. Qui sanè numerus tribus annorum mille duodenarijs perfectè completur: adeò ut in primo mille annorum duodenario intelligas ex antiquorum sententia iuuenilem mundi totius habitum: in secundo uirilem: in tertio uerò senilem. Verùm de his opportunius in Timaeo. Conuenit his, quod in Phaedro inquit, deorum daemonumque exercitum sub duce loue in duodecim ordines esse dispositum. Concludit hic ciuitatis partes, partim quidem per duodenarium tribuum templorumque numerum, partim uerò per diuinum cultum bis quolibet duodecim mensium solenniter instauratum, sic ad Dei munera praeparari, ut dijs ipsis, quasi insidentibus gubernentur. Bis autem instaurari praecipua uult publica solennia, quo duodenario tribuum, &ciuitatis reliquae agrique duodenario satisfiat. Quòd autem sacra iubet fieri dijs deorumue filijs, deos quidem intelligi uult sphaerarum animas: filios autem, daemones puriores. Cuncta uerò haec louis unius omnium principis gratia iubet fieri. Neque uerò silentio praetereundum est: duodenarios, quos pertinentes ad uniuersum commemorauimus, à duodenario cuiusque hominis proprio, quasi repraesenta. i. Qui sanè ex quatuor corporis humoribus, totidem sensus ipsius perturbationibus, ac totidem uirtutibus constare uidetur. Post sacra deorum ad nuptiarum sacra descendit. Vbi leges ritusque nuptiales: exhortationem ad matrimonium: officia uiri &uxoris tum inter se, tum erga liberos &generandos, &educandos considerabis. Notabis ante omnia: non decere in ebrietate uel alia mentis pertur batione procreandis liberis operam dare. Atque ob huiusmodi delictum filios quotidie nasci, tam animo, quàm corpore aegrotantes. Mandabis quoque memoriae mysterium, ubi ait: Principium &numen hominibus insitum, si conuenienti sibi honore à singulis munere ipsius utentibus afficiatur, omnis seruat. Quid ergo principium, quid numen insitum, aut insidens? Principium quidem idea est formationis humanae principium. Numen uerò familiaris daemon, daemon quoque generationis princeps saepe sub nomine Lu cinae significatus. At cur insitum: aut insidens: aut incubans?