Latin
1505.5 to 1505.7
Ficino, Opera omnia 1505.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
ut intelligas numen non adesse solùm: sed inesse assiduè atque fauere: Praecipuè uerò fauere, &fauendo seruare, si gratè colatur ab his, qui munere eius utuntur. Post mutua uiri uxorisque officia, consequenter ad mutua dominorum seruorumque descendit officia. Post haec solita quadam ar te redit ad moenia, templa, palatia, quae ante nuptias tractanda fuisse dicit. Vbi notabis in primis curias iudicum magistratuumque palatia: idcircò templis proxima collocari, quo humani iudices semper iudicando memine: int se à Deo, dum iudicant homines, iudicari: meminerint quoque custodes urbis, nisi custodiente Deo custodire non posse. Item nihil in ciuitate uel minimum, sine certo quodam ordine esse debere. Siquidem quod caret ordine, alia insuper ordinata confundit. Maximè uerò ordine &continua cura mulie bria indigere. Alioquin si mulierum res negligantur, duplo plus, imò &supra duplum detrimenti prouenit ciuitati, quàm si uirorum neglectae res fuerint. Inter haec ubi mundi antiquitas repetitur: quod dicitur ipsum generationis principium nos inextimabili temporis magnitudine praecessisse, intellige si obseruas Moysem, inextimabili dierum horarumque numero. Conclude librum ea sententia, ut triplicem impetum, scilicet ad cibum, potum, coitum, nequando praecipitemur, triplici cohibeamus freno, timore scilicet atque lege, ueraque ratione, praeterea moderato honestorum ludorum à pueritia usu. Quo per honesta solatia reuocemur à turpibus, &ad seria paulatim studia prouocemur. In dialogum septimum, de Legibus, epitome. EGREDITVR. Plato in septimo rursum incomparabili diligentia ad prima aetatis tenerae rudimenta, imò uerò progreditur. Nunquam enim, ut ita dixerim, ab hoc ipso digreditur, indicans totum reipubl.