Latin
1506.1 to 1506.4
Ficino, Opera omnia 1506.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
bonum aut malum in bonis aut malis moribus priuatorum, atque hos praeterea omnes in bona uel mala aetatis primae educatione consistere. Praecipuè uerò id efficit in primis statim libris, atque hoc iterum septimo, utrobique pictor diligentissimus. Sed ibi quidem adumbrando: hic uerò, ut pictorum more dixerim, colorando. Rursus ibi eiusmodi diligentiam prooe mium legum uult haberi: hic uerò figuram iure substantiam legum antecedentem. Leges enim scriptas fore irritas, inquit, nisi eiusmodi praecesserit diligentia. Ibi praeterea simul &hic post puerilem ad iuuenilem deinceps, atque uirilem progreditur disciplinam. Neque abs re post nonnullas sacrorum leges in superioribus ad nuptiales euestigiò processit leges, quasi sacras, ut diuini animalis ortum auspicaretur à sacris. Mox uerò post connubia ad formandos pueros se accingit, nec natos tantùm, sed &nascentes, imò etiam nascituros, non minus in hac ipsa seminis humani cultura, sagax, prouidus &accuratus, quam in frugum seminibus agricultor. Quorsum uerò spectare censes, quòd ait in re mulie bri multo plus discriminis esse, quam uirili? Item mulieres abstinere à uino oportere, qua no cte generandi sint filij: imò etiam &proximo praecedenti tempore, &toto conceptionis anno ab omnibus animum perturbantibus? Haec proculdubio eò spectant, ut nihil exactissimae curae ad humanam culturam spectantis praetermittatur. Animauduertes autem ex his Platonem existimauisse, non uirum tantum, sed etiam mulierem in filijs generandis uicem agentis causae obtinere. A quo quamuis quodammodo dissenserit Aristoteles, consenserunt tamen plurimiapud medicos probatissimi. Profectò si suum quisque opus diligit, proptereaque pater filium diligit magis, quam diligatur à filio, materque ardentius, quam pater amat natum, coniectare licet causam esse unà cum uiro huius operis effectricem. Quod quidem hinc etiam confirmari potest, quòd filij non minus, ac saepe etiam magis matribus similes sunt, quam patribus. Similitudo uerotam propria, tamque frequens indicat foetum substantiam non à patris tantùm, sed matris etiam effectione suscipere. Omnis enim causae conatus fertur ad simile producendum.