Latin
1508.1 to 1508.4
Ficino, Opera omnia 1508.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
que filios, daemones &heromnes intelligit filios: ubi uerò connumerat deos, &deorum filios &daemones, intelligit deos numina super sphaeras. Filios numina in sphaeris, daemones numina infra sphaeras. Post haec ubi legitimorum ludorum disciplinam commendat, ludos inquit studiorum gratia potius, quam contrà esse constituendos. Addit res humanas, si comparentur ad diuinas, nullo studio dignas esse: id est, nulla extimatione, nulloque amore, nec tanquam serias, sed tanquam nugas esse censendas. Sin autem ad naturales, magnifaciendas esse consentit. Tum optimum ait homini contigisse, ut ingenium sortitus sit aptum ludis, &deditum: scilicet tum ad laboriosae uitae solamen, tum ad disciplinam pau latim per ludos congruos comparandam. Quòd uerò anima per uarias uiuendi formas circuitum quasi chorea ludens efficiat, id uniuerso optimum esse putant. Rursus uniuer sae quoque naturae animae, uidelicet ut quaecunque in eius potentia latent, uicissitudine quadam educantur in lucem. At cur non dicit caetera quoque animalia ludos esse duorum? Quoniam nec adeò dijs familiaria sunt, ut cùm his illi ludant. Nec comparantur ad deos, utpotè quę seipsa Deo non comparant, neque diuina aliquando metiuntur, unde cogantur de illis sicuti nos mentiri. Et profectò si Dei ridere sit, humanum rideatludum, conantem immensa metiri. Considerabis hic Platonis uerba eiusmodi, scilicet ea, quae ab aurora ad hanc horam, non sine quadam deorum inspiratione, narrauimus, poësi quodammodo similia mihi uidentur. In his significat omnia eius scripta in eum usque diem, id est, senium esse quodammodo diuinitùs inspirata, atque poëtica figura disposita, ut sint allegoricè plu rimum exponenda. Idem quoque innuit statim post exordium Phaedri, ut sciamus, &quae in adolescentia, &quae in ultimo composuit senio, poësim maximè redolere. Ob id in Epistolis ait, mentem suam uel à nullo, uel à quam paucissimis, &uix tandem, &quadam uati cinij sagacitate posse comprehendi.