Latin
1508.5 to 1508.8
Ficino, Opera omnia 1508.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea contemplare hic, quam diligenter Plato effrenem cohibeat pueritiam, quantum somnolentiam quidem detestetur, commendet uerò uigiliam, quam opportunè sua cuiusque aetatis disponat officia, iubens inter ludendum primò quidem tradi literas: deinde musicam: tertio gymnasticam: quartò arithmeticam: quinto geometriam: sextò astronomiam: in septimo uerò loco dialecticam, id est, metaphysicam: collocat in fine legum, atque reipublicae. Quoniam uerò dicit, Deum cum diuina quadam necessitate pugnare nunquam, cum humana uerò pugnare: distingue necessitatem alteram quidem esse in ipso naturali rerum ordine, ita ut est diuinitùs instituto, ut res tales sint, &tot, &tantae, sic moueantur, hae praecedant, hae comitentur, illae sequantur: aliae simul sint, aliae uerò seorsum: atque ut sunt, ita quoque sint iudicandae. Alteram uerónecessitatem in casu quodam ab ordine naturali, ubi uel deforme, uel monstruosum, uel dissidens dissolutumque uidetur. Cum prima necessitate non pugnat Deus: eius enim praecipua uoluntate necessitas eiusmodi constat. Sed nunquid pugnat cum altera? Certè nusquam pugnat Deus: quid enim repugnet omnipotenti? Veruntamen ob id quasi pugnare fingitur, quod haec à diuina similitudine prolapsa longius in dissimillimam Deo cadit deformitatem, quasi iam rebellantem, sed à Deo interim quasi repugnante, atque expugnan te miris modis in ordinem quandoque redactam. Animaduerte post haec non parui momenti dictum. Non est pessimum rerum omnium imperitia. Imò uerò pessimum est mul tarum rerum peritia acquisita malè. Ac si praecedentem quoque sententiam animaduerteris, quae hominem cognominat, &deum, &daemonem, atque heroem, cognosces qua ratione exponi possit Plato, ubi animam inquit humanam in uarias species pertransire, sed hoc in theologia latius. Proinde ubi ad doctrinas mathematicas iuuenes adhortatur, reprehendit Graecos, quod in geometria &astronomia omnes errauerint. In geometria quidem, quòd dimensionem quamlibet cum qualibet commensurabilem esse putauerint. Quod quidem non posse fieri primùm apud Barbaros est inuentum. In astronomia quoque quòd errare planetas dixerint, cùm tamen in diuinis nullus sit error. Item motum uelocissimorum, tardissimum nominauerint, tardissimorumque uelocissimum.