Latin
1508.9
Ficino, Opera omnia 1508.9
Unproofread scanNot analysed yet
Mentiti uerò contra deorum dignitatem per ignorantiam natam ex negligentia, iudicat non stultum solummodò, sed prophanum. Sed damnat plurimum Graecorum errorem, contra diuinę prouidentiae uoluntatem, dicentium non esse inuestigandum ipsum authorem mundi Deum, mundique ipsius originem, nec eorum, quae in mundo sunt, causam, quasi inuestigatio haec non pertineat ad pietatem, cùm tamen maximè omnium pia sit, utpote praecipuè cum diuina uoluntate consentiens, quae &uniuersum eo disposuit ordine, qui ad inuestigationem eiusmodi semper alliceret, &mentem ipsam inuestigationis huius auidissimam procreauit.