Latin
151.1 to 151.4
Ficino, Opera omnia 151.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Illi, quia dum uiuunt, à morte absunt, isti, quia si non sunt, ut ipse putas, nihil suscipiunt, &si supersunt (ut nostri uolunt) etiam absunt a morte. Desistamus ludere uerbis, audi quid uelimus quando dicimus animam non suscipere mortem, intelligimus eam non admittere in seipsa ullam mortiferam qualitatem, per quam desinat uiuere. Profectò contrariae qualitates se inuicem non suscipiunt, nam se uicissim &fugant, &fugiunt. Ideò calor natura sua non modo non suscipit frigus, sed neque loco etiam illi propinquant. Longissime namque sese fugant &fugiunt, quae per naturam longissimo discrepant interuallo. Postquam natura sua hae formae tales sunt, si in mera sui &sola natura consisterent, essentque ita ut modo sunt contrariae inuicem, nunquam sibi inuicem propinquarent. Natura enim illas disso ciaret, neque adesset medius aliquis illarum conciliator. Tales profecto forent, si calor ita in seipso subsisteret à materia separatus, ut nihil praeter calorem haberet admixtum. Atque frigus similiter. Nunc iacet calor in materia, quae suapte natura non minus ad frigus parata quàm ad calorem, aduenienti frigori sinum pandit suum, quem ingressa frigiditas calorem inde detrudit, qui inde depulsus extinguitur, cum ab authore suo ea lege fuerit ad esse productus, ut tamdiu maneret, quamdiu a tali sinu materiae foueretur. Quapropter formae quae à materia sustinentur, licet formas sibi contrarias non suscipiant, illarum tamen impetu &propinquatione perduntur. Quae uerò in seipsis permanent, &si quando materiae haerere uidentur, illam sustinent potius quàm ab illa sustineantur, contrariam sibi uim non possunt admittere, uerùm si qua uis aduenit materiae gremio, qualitates &formas inquinat adstrictas materiae, formam uerò illam quę materiam supereminet, non attingit. Talis est anima, anima, inquam, rationalis, quae cum fons motionis sit, corporumque motrix, non potest à corporibus è suo statu mutari. Cumque speciei suae ingenitam habeat uitam, utpote propriam, uiuit semper absque labore uiuendi, pręcipue quamdiu secum ipsa uiuit. Propinquans uerò corpori, irrationalem (ut Platonice loquar) ex se fundit uitam, uelut umbram.