Latin
1511.1 to 1511.5
Ficino, Opera omnia 1511.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
In his audies foeliciter eum uiuere, qui superat uoluptatem: infoeliciter, qui superatur. Audies &praeceptum ad abstinentiam maximè salutare, à Paulo Apostolo summopere comprobatum: ut si athletae corporeae uictoriae studio uoluptatibus abstinent, multò magis omnes gratia uictoriae ad animum pertinentis debeant similiter abstinere. Praeterea geminam esse beneuolentiam: alteram quidem morum similitudine: alteram uerò ex quadam indigentia procreatam. Et utramque cùm fit uehementior, amorem cognominari. Amorem quoque quantum ad propolitum spectat, triplicem. Aut enim pulchritudinem animi, aut corporis tantùm, aut utriusque simul amari. In his considera, quàm cautè in legibus ferendis incedat, ut qui nonnunquam in dialogis honesto formae corporeae amatori nonnihil indulserit, hic tamen nihil indulgeat: nempe corporis solius amorem euidenter exterminat. Vtriusque uerò coniuncti, quamuis moderatum, in legibus non audet admittere. Solùm denique erga animum solum manifestè approbare uidetur. Tum uerò homines deprauatae naturae sui dominos esse negat. neque iniuria. Quisquis enim à ratione discedens, rationalem hominis amittit naturam, nimirum, &libertatem, quae rationis munus est, simul amittit: neque tamen amittit culpam, dum quasi delinquit impulsus: quippe quum ipsemet cau sam necessitati eiusmodi dederit. Homines autem his contrarios, id est, integrae naturae appellat eos: qui Deum colunt, &inter humana maxime omnium timent infamiam: nec corporis ullius scilicet, uel sui, uel alieni, sed animi morumque pulchritudinem diligunt. Quod autem in superioribus dixit, officium esse Dei, eiusmodi delictis obsistere, si ab eo haec ordinari possent, sic accipe, ut Dei naturarum ordinatoris proprium sit, quae ab or dine naturae collapsa sunt, in ordinem restituere: praesertim quum multorum opinio sit animam in eiusmodi scelera, non tam sensibus, quàm daemonibus quibusdam instigantibus, uel ab initio corruisse. Vbi uerò ait, Si ordinari à Deo possent, non de diuina potentia, sed humana diffidit: potest quidem Deus, quantum in ipso est ordinare, sed non tam facilè ordinari homo potest. Posset &Deus cogere, si modò uellet necessariò trahere, quem uult, modo quodam libero ducere. Mox etiam de conuiuijs, quae inter solennia sacra ludosque celebrantur, mentionem facit. Item ex conuiuijs de uictu, legibusque ad hunc pertinentibus. Opportune uerò post educationem animi, legesque ad hanc attinentes ad corporis nutrimentum, legesque eiusmodi iam descendit.