Latin
1511.6 to 1511.7
Ficino, Opera omnia 1511.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Tum de agris, terminis, aquis, fructibus, pecoribus atque pascuis, similibusque leges tradit. Vbi uero de terminis lo quens, praeuaricatorem terminorum puniri dicit ab loue contribuli, atque hospitali, louem unum intellige contribulis pariter &hospitis curatorem. Et quoniam statutos lege terminos praeterire, &alienum sibi dominium usurpare, superbiae proprium est: idcirco dicit louem ad hanc iniuriam ulciscendam excitari, atque insurgere cum praelijs inimicismis: quasi dicat Deum contra superbos, non tam ut iudicem, quàm ut hostem ultorem insurgere. Post uerò multas institutiones inquit, ad seniorem philosophum non pertinere, minimas quasque leges accurate describere: praesertim quae ad lites rerumque controuersias pertinent. Sed de rebus quidem externis paucas quasdam communesque leges adducere, quas in minima quaeque iuris deriuent, interpretes: de motibus autem &animi disciplina ad unguem diligentissimè pertractare. Ac dum de uarijs opificibus uer ba facit, tria de his praecepta tradit, admodum memoranda. Primum quidem, nullum ciuem, id est, publicis aliquando muneribus perfuncturum, ullo debere opificio occupari, neque etiam eius seruum. Quippe cùm Mars Reipublicae gubernandae longa exercitatione, multisque doctrinis indigens, integrum sibi hominem uendicet. Secundum uerò neminem artes duas, uel studia exercere uel debere, uel posse. Tertium denique artificem non decere alterius artis opifici praesidere. Vetat prudenter, &exportare ciusbus necessaria, &importare superflua, &in primis cauponari, praesertim quaestus gratia.