Latin
1512.1 to 1512.4
Ficino, Opera omnia 1512.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Tum urbis partes uicosque ac templa, &foros duodecim digerit: forisque tam sobrias, quam diligentes leges imponit. In dialogum nonum de Legibus, epitome. ONVS Dialogus post communem morum disciplinam, &legum multarum traditionem aggreditur iam iudicia, &ualde quidem opportunem: nam &moribus eruditi, legibusque instructi sunt, iudicare iam possunt: &qui eruditioni instructionique praecedenti non paruerunt, iam sunt iudicandi. Prudenter omnino noster hic animorum medicus seruare hactenus salutaribus studuit monitis integram animi sanitatem: iam uerò perditam cunctis machinis reparare molitur. Verùm quae charitas Platonica est, misericors, dolens, compulsus ad secandum quasi trahitur, &urendum: &id quidem tam benigna cautione, ut grauiter aegrotantes uerbis blandissimis consoletur: contendatque uerbis quasi magicis carminibus sanos efficere, antequam medicam adhibeat manum: quam etiam deinde sic admouet, ut languens &uix persentiat, &plus admodum spei concipiat, quàm doloris, &ex dolore non perniciem reportet, sed salutem. Insignis clementia uir neminem absque consolatione punit: neminem punitum perdit: omnes pro uiribus seruat: &quos nec punit: profitetur à morbis animi liberare: ac minimo mortis malo, interim ingenti, &in dies crescenti obsistere animi malo. Praestare uerò asserit hinc abire, quàm in morbo uel animi, uel corporis incurabili uiuere. Atqui neque hac uita priuat, nisi quem cognouerit insanabilem. neque supplicium ullum à lege, quae bona est, illatum tendere uult ad malum. Quinimò poenam ipsam multis de causis esse bonam: tum quia iusta est: iustitia uerò bona: tum quia uel praesens purgat, uel futurum praepedit malum: tum quia in puniendo uno, interim exemplo prodest, &multis, ciuitatemque purgat malis. Et ut summatim dicam, iustitiam ubique mirum in modum cum clementia miscet, neque rigiditate torquet durius, neque mollitia quicquam relinquit inultum. Quemadmodum uerò in superioribus prius diuina praecipit officia, quàm humana: sic in praesentia prius in sacrilegia, quàm in caetera delicta prudenter animaduertit.