Latin
1520.1 to 1520.4
Ficino, Opera omnia 1520.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Item motum animę, quia primus est atque ex se, ideoque liber, posse in formas uarias deriuari: usque adeò ut anima aliâs in habitum inferiorem homine, aliàs in superiorem homine conuertatur: &illo quidem quasi quadam grauitate ad loca inferiora descendere: hoc autem seu leuitate sublimia petere Ex quo apparet conceptos ex proprijs motibus habitus cum diuinae uoluntati lege con currere. Sicut enim lex illa dictat, bonis quidem animis coelestia, malis uerò terrestria conuenire: sic omnino nullo extrinsecus impellente, &quasi naturali quodam instinctum, &bonorum habitus sponte superiora petunt, malorum uerò ad inferiora labuntur. Hic profectò si longius commentari liceret, exponerem illud obscurissimè dictum, ubi inducit aliquem transmutare conantem ignem in aquam animatam, quasi difficillima mo lientem. Nam quum &aqua igni contraria sit, &anima creari non possit ex igni: nimirum impossibilia tentat, qui ignem in aquam animatam transmutare molitur. Neque minus obscurè dictum est, quod de resolutione &diuisione dialectica est exponendum. Nempe si quis diuidendo procedat per tres gradus, scilicet a genere quodam generalissimo ad species subalternas, ab eisque ad specialissimas denique species facilè diuidit: similiter qui per eosdem gradus resoluit, à specie specialissima ad subalternum genus, &inde ad generalissimum, facilè quoque resoluit. At uerò qui per singula numero infinita peruagari uoluerit, irritum opus aggredietur. Sed de his in Commentarijs in Philebum. Inter haec notabis Platonis uerba Dauidis Prophetae oraculo quàm simillima: neque ascensu in coelum, neque descensu in infernum diuinum posse iudicium euitari. Post haec ostendit Deum à prauis non posse muneribus iniustè placari. Vbi considerabis Deum diligentiorum esse humani generis curatorem, quà pastores ouium, gubernatores nauium, duces exercitus, agrorum rustici, equorum autigę, medici aegrotantium. Praeterea omnia sub coelo plena malorum, perpetuumque circa animas bellum. In quo uitia deorsum trahunt: dij uerò daemonesque sursum. Considerabis uiuas esse in Deo uirtutes, imò uitas, quarum scintillis quibusdam in anima inde succensis anima ad sublimia eleuatur.