Latin
1520.5 to 1520.7
Ficino, Opera omnia 1520.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Post uerò prooemia seueriori censura animaduertit in impios, neque solùm nefarias actiones, sed impudentiam quoque uerborum, imò &cogitationes ipsas contra diuinam dignitatem diligenter explorat: ac tres species impietatis in superioribus positas, in sex deducit: uidelicet in duo quamlibet partiendo. Tres enim illae in opinione conira Deo falsa consistunt. Potest autem unà cum falsa opinione iniquitas quoque morum concurrere: potest &tolerabilior aequitas. Cognosces hîc &poenas maleficorum, haereticorum superstitiosorum: illorum praeterea, qui Pseudoprophetae cognominantur: rursus quantum plebeam damnet superstitionem. Damnauit &suprà poëticam, à qua plebea etiam confirmatur. Vbique uerò Plato tam poëticam, quàm plebeam superstitionem improbat, &ante omnia humana officia pietatem Philosophicam ueneratur. In dialogum undecimum, de Legibus, epitome. LATO noster, quemadmodum &Philosophorum omnium sapientissimus, &eloquentissimus oratorum, ita Iurisconsultorum omnium prudentissimus, ne in contractibus cogeretur, ut solent caeteri, uastum legum interpretationumque, &id quidem frustrà, opus conficere, meritò antequam descenderet ad contractus, forensiaque commercia, studuit disciplinis, legibus, iudicijs, religione, ciues bonos efficere, sperans iustos homines, uel absque legibus sponte fidem &ueritatem in omni commercio praestituros. Et profectò admodum opportunè post leges de iudicijs pertinentibus ad personas, leges iudiciorum ad res spectantium adducit in medium, quibus tam aduenae, quàm ciues discant iustè deponere, seruare deposita, atque pacta: aliena non mouere, sua cuique reddere: uti liberis, &libertis, &seruis: uendere, emere, reddere, ducere, militare, tueri pupillos, testari, testamenta seruare, haeredita tes administrare, nuptias conciliare, diuortium facere, familiam gubernare: prae caeteris uerò parentes religiose uereri, nihil adulterare, ueneficia odisse, iram insaniamque uitare: iurgia, contumelias, detractiones fugere, restituere damna, ueritatem in testimonijs iuramentisque seruare. atque haec fermen est undecimi huius libri materia. Post haec autem, ut solemus, obscuriora quaedam arbitramur breuiter exponenda. Principiò deam itineris geminam esse scito, indicatricem scilicet, atque seruatricem.