Latin
1521.8
Ficino, Opera omnia 1521.8
Unproofread scanNot analysed yet
Item ubi de orphanorum causa tractatur, animas defunctorum res nostras sentire, atque curare: sentire, inquam, per corpus coeleste, atque aëreum: &curare prae alijs alia, ad quae uel natura, uel habitu, uel diuina prouidentia magis afficiuntur: praesertim animas, quae cùm tenuerint uitam, mediam quoque obtinent regionem. Mediam dico tum situ, tum qualitate. Situ quidem inter coelum &terram, qualitate uerò inter beatitudinem summam extremamque miseriam.