Latin
1521.5 to 1521.7
Ficino, Opera omnia 1521.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Tria similiter in arte humana quidem omni, maximè uerò ciuili, esse debent: ut singula, &sapienter, prius quàm fiant, excogitentur: &maturè strenueque expediantur: &ea forma, qua excogitata, expromptaque sunt, seruentur, atque fortiter defendantur. Et ut cognoscamus artem humanam in his omnibus absoluendis, non minus quam naturam ab ipso Deo, ideisque pendere, inquit tres illos deos humanis artibus praesidere. At ne solas à dijs artes habuisse putemus, addit deos uitae datores reuereri maximè omnium oportere, adeò ut uel eorum nomina non sint uel impudenter, uel temere proferenda, sed omnia uel minima ad eos pertinentia, purè, reuerenter, casteque tractanda. Quibus praeceptis nihil potest sanctius excogitari, si modò non Deos, sed Deum nominasset. Sed ecce unam louis summi substantiam introduxit, neque multiplicauit substantias, dum multiplicaret ideas. quid nam ultrà in eo desideramus. Quinetiam ubi deos nominat, non aliter sentit, quam qui dixit, Millies mille mi nistrabant ei. Neque uerò silentio praetereundum est, quod ait animam à Deo uitam accipere, intelligendam esse uitam mediam inter illam, quae in aeternitate manet, qualis est angelica tota simul, atque illam quae quodam tempore clauditur. Mediam. inquam, ex aeternitate tempo reque compositam, in qua coeli instar substantia quidem semper manet: actio uerò &affectio fluit semper. Ideoque in libro superiore animam dixit, &esse simul, &fieri, esseque imper dibilem, non tamen aeternam, qua lege sunt dij, id est, non omnino manentem. Dixit autem Deos, id est, angelos manere: non ex se quidem, sed lege diuina, eos per se mobiles aeternè sistente. Ait corpus quoque imperdibile esse, corpus certè coeleste. Fortè uerò &elementale, quatenus &elementorum moles, &materia prima non disperduntur: ex quibus in Politico inquit, corpus idem quandoque diuinitus recreari. Notabis ubi de testamentis loquitur, &personam, &rem cuius libet ciuis, non suijpsius esse, sed patriae.