Latin
1526.1 to 1526.4
Ficino, Opera omnia 1526.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Praece dentium legum consilium est, animos ciuium pro uiribus ita componere, ut expeditam adepti tranquillitatem, diuinorum operum rationes, &causas perscrutentur, &in his, quasi speculis authorem Deum speculentur, &colant. In speculatione quidem sapientia, in cultu uerò religio, in ambobus tota consistit humana foelicitas finisque legum. Eiusmodi finem superiores quidem promittunt leges: Epinomis uerò praestat donante Deo. Itaque perfectum hunc mentis habitum in exordio uaticinatus, deinceps supplici quadam oratione petit à Deo Foelicitatem alij in hac uita haberi posse iudicauerunt: alij in altera, alij uerò nusquam. Profecto quicunque in hac uita humanis eam uiribus acquiri putant, totius uitae testimonio reclamante, manifestè falluntur. At uerò qui nusquam, ij tanquam uani, uanum quoque esse uolunt naturae totius instinctum. Sapienter admodum Plato noster foelicitatem in altera uita sperat, tum praesentis uitae uirturibus, tum Dei munere comparandam. Non diffidit tamen paucissimos, quosdam in hac quoque uita foelicitatem degustare posse. Quos in Phoedro, in Phoedone, in Republica tales esse uult, ut extra corpus uiuant potius quam in corpore, Deoque ipsi potius, quàm sibi uiuant: quo efficiatur, ut aspirante Deo, uel inter ipsos fluminis Lethei fluctus, libare nonnihil aetherei nectaris uideantur. Neque ab re hunc Epinomidem, praeterea inscripsit Philosophum. Siquidem ut in Reipublicae sexto &septimo, &in praesenti libro patet. Philosopi officium est rerum omnium rationes inuestigare, ut diuinam ipsam qua factae sunt inueniat rationem. inuentam colat, culta fruatur. In hoc autem libro dum ad foelicitatem, quam in sapientia religiosa proculdubio collocat, perducere nos contendit, propriam legitimè Philosophantis depingit ingenium, &conuenientibus disciplinarum gradibus erudit &format. Atque ubique non minus, imò multò plus uirtutis &pietatis, scientiae à Philosopho uidetur exigere: &quicquid scientiae ab hoc exigit, idcirco requirit, ut Deum ipsum uerum tàm scientiae magistrum, quàm autorem rerum quae sciuntur, prae caeteris ueneretur.