Latin
1526.5 to 1526.8
Ficino, Opera omnia 1526.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Primò uero uim nobis ad diuinam foelicitatem naturaliter insitam ex eo probat, quod omnes in omnibus actionibus ipsam, &uaticinamur &quaerimus, &alijs omnino nullis implemur. Deinde singulas ordine facultates enumerans, ostendit hanc neque naturalibus, neque necessarijs, neque ludicris &iocosis, neque auxiliatricibus fa cultatibus comparari: Tertiò demonstrat uirtutibus tum moralibus, tum speculatiuis acquiri sapientiam &pietatem, beatitudinis fundamenta. Vbi uero speculatrices doctrinas enumerat, primo quidem arithmeticam non laudat solum, uerum etiam admiratur. quàm in libris superioribus maximè omnium inquit ingenium acuere, memoriam con firmare, animum ad omnem speculationem actionemque aptissimum, promptissimum. que efficere. Atque hic addit numerum ab ipso Deo hominibus riaditum, uelut raQuo sublato, &animus amens aptionis discursionisque necessarium instrumentum. pareat, &scientiae artesque penitus euanescant. Laudat praeterea geometriam, mensuras spectantem, &Sereometriam librantem pondera, &astronomiam coelestia obseruantem, &musicam concentum coelestium imitantem. Commendat quoque physicam, ubi de corporum generibus, compositionibus, animalibus motionis &genera tionis principio tractat: sed ita, ut minutissima quaeque naturalium relinquat medicis, tanquam ab eo, qui ad diuina se confert, minimum aliena. Dialecticam denique, id est, me taphysicam, &apicem huius theologiam, uelut reginam omnibus anteponit, uidelicet singulis ceu gradibus utentem ad inueniendum Deum, atque adorandum. Tria uero reginae huius circa caeteras facultates munera esse probat. Primum, ut multitudinem harum omnium circumspiciat. Secundùm, quęnam unà in cunctis communio connexioque sit: conspiciat. Tertium, qua ratione ad unum ipsum diuinumque bonum, &multitudo haec, &huius unio conferat, manifestè suspiciat. Addit autem, nisi eiusmodi unio doctri narum ad diuinum unum conducens, comprehendatur, cunctas omnino inanes euadere: neque quid in eis unum sit percipi posse, nisi comparentur ad unum, à quo &ipsam accipiunt unionem. Mentem uerò haec omnia consequutam, atque in unitam sibit rursusque per se unitam Deo: &hic ait pro uirib. beatam esse, &in altera fore uita omnino beatam. Id autem libri totius est argumentum.