Latin
1529.5 to 1529.8
Ficino, Opera omnia 1529.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Perfecta item proportio dupla putatur. Primo quidem, quia prima est, inter unum scilicet atque duo progenita. Secundo, quia dum uidetur discessisse ab uno, geminando restituit unum. Tertio, quoniam omnes proportiones intra se continet. Nam &sesquialtera, &sesquitertia, similesque uelut partes sunt infra duplam. Hanc natura obseruat in coelo: seruat &huius gratia sesquialtera etiam sesquitertiam: ex quibus dupla componitur. Pythagorici enim ubi sphęrarum interualla dimetiuntur, terram ad firmamentum comparant:tem ad Lunam &Solem, Solem quoque ad firmamentum. In quibus sanè comparationibus interuallum à terra ad Solem, comparatum ad interuallum ab eodem ad firmamentum, efficit quidem interterram ac Solem sesquialteram: inter hunc uerò &firmamentum sesquiter tiam: &in illa quidem proportione diapente consonantia nascitur: ex hac autem diatessaron. Ex quibus certè ambabus conficitur proportio dupla consonantiaque diapason. Vo lunt &à terra ad lunam fieri diatessaron, sicut ad solem fit diapente, &à sole ad firmamentum iterum diatessaron. Quemadmodum uero natura proportiones eiusmodi obseruat in sphaeris: ita in actionib. passionibusque elementorum, ut enim actio perfecta proueniat, oportet agens duplo potentius esse subiecto. Sed quare? Quia cum intendat in agendo geminare seipsum, nimirum proportione indiget germinante. Alioquin si minore spatio superarit, re luctans subiectum perfectam impediet actionem. Sicut uerò dupla conducit ad substantialem speciem generandam, ita sesquialtera ad familiarem speciei effectionem atque figuram, &sesquitertia ad accidentia quaedam communiora. Pręterea proportiones eiusdem modus in nostris seruatur humoribus. Duplum enim esse uolunt sanguinem ad pituitam duplam &hanc, ad bilem: hanc similiter ad atram bilem. Quod si duplas habent, consequenter sesquialteras &sesquitertias, quae in dupla sunt, continent. Similes quoque in auditu consistunt. In quo quatuor aeris insunt gradus: Tres ignis: Duo aquae: Terrę unus. Scis autem inter quatuor atque tres proportionem fieri sesquitertiam. Continet enim quaternarius ternarium ac iniuper unitatem partem ternarij tertiam. Scis quoque ternarium, inter atque binarium sesquialteram collocari, quando ternarius binarium continet, insuperque unitatem alteram, id est, dimidiam binarij portionem. Quamobrem in ipsa auditus affectione proportiones omnes manifestius, quàm alijs insunt. Itaque &consonantiae. Diapason quidem, id est, octauae uocis, in dupla. Diapente uerò, id est quintae, in sesquialtera.