Latin
MARSIL
Ficino, Opera omnia 1530
Unproofread scanNot analysed yet
Diat essaron autem id est quartae uocis, in sesquitertia. Mitto quod in quatuor elementis proportiones possunt similes cogitari. Sed de his aliàs. Consentiunt hîc &medici in ijs, quae ad tactum &quodammodo ad gustum pertinent, gradus quatuor numerantes. Primum quidem qui uix sensu percipiatur. Secundum uerò, qui manifestè percipiatur, sed non offendat. Tertium iam offendentem &deinde laedentem. Quartum breui interimentem. In his quidem gradibus, dupla &sesquialtera &sesquitertia reperitur, sed haec medici uiderint. Adducit hic Plato unum, duo, quatuor, sex, octo, duodecim. A quatuor ad duo, dupla est, ab octo ad quatuor quoque dupla, hi quidem excessus duo, proportione sunt pares, uterque enim fit per duplam, non tamen pares numero: octonarius enim quatuor superat quaternarium: hic uerò binario excedit binarium. Compara rursus senarium, hinc quidem ad quaternarium, inde uerò ad octonarium. Hinc certè fit sesquialtera: inde uerò fit sesquitertia. Hi ergo excessus proportione sunt impares, numero uerò pares. Vtrobique enim per binarium fit excessus. Rursus compara sex ad duodecim propor tione dupla, &inter haec ad utrunque conferas octonarium. Certe à duodenario ad hunc sesquialtera nascitur. Ab hoc ad sex, oritur sesquitertia: ex quibus dupla inter sex duodecimque componitur. in qua duo illi excessus tam proportione, quàm numero im pares euidenter apparent. Haec omnia in commentarijs Timaei commodius pertractantur.