Latin
1533.5 to 1533.7
Ficino, Opera omnia 1533.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Intellectum ipsius boni filium, mundi architectum proximum extitisse, De quo in Epinomide scribitur: Ratio diuinißima, siue diuinißimu uerbum, mundum uisibilem exornauit. Appellat autem hic ipsum bonum, tum patrem, tum dominum ut per primum quidem designaret mentis patrem, per secundum uerò ani mae dominum. Ita forsitan Platonicus numerus exponet. Ita quoque Platonicus Christianus, sed Arianus. Poterit &quispiam per ducem, sanctum spiritum intelligere, per mentem uerò filium. Nam ubi Plato patrem dicit, filium pariter sub intelligit. Ac siquis unam trium ponat essentiam. Platonicis quidem multis uidebitur aduersari, Platonicis tamen manifestè non repugnabit. Exhortatur autem ad grauiora studia simul studia doctrinarum, atque iucundiores quasdam disciplinas hic cognatas, scilicet eloquentiae, poesisque &musicae: Quibus omnibus eo consilio iubet incumbere, ut per haec quasi uestigia odorem. inum inuestigantes, ipsum solum ament, &amando saporem insuper consequantur. Inquit ergo, si uerò, uel si ita Deum philosophemur, id est, uel amando inuestigemus, uel inuestigando amemus, ipsum denique omnes proculdubio cognoscemus. Profecto philosophiae nomen, &si indagationem quandam prae se ferre uidetur, amorem tamen fert propriè amatoriaque indaginem. Cognouit ergo Pythagoras, cognouit &Plato aliter nos habere ad finita bona, aliter ad infinitum bonum: &finita quidem bona cognosci à nobis priusquam amentur, &ut cognoscantur amanda: infinitum uerò amari antequam cognoscatur, neque tantum ut cognoscatur, quantum ut ametur inuestigandum. At cur amandum priusquam intelligaturQuia uidelicet amor amantem transferens in amatum, quod proportioni deerat, trans formare supplet affectu. Nonne Deus in sacris, ignis saepe cognominatur? Eadem ergo metaphorica uenia, angelus quidem corpus diaphanum, anima uerò opacum corpus cognominetur, quamdiu uidelicet caeco hoc carcere clauditur.