Latin
ARGVMENTVM IN QVINTAM EPISTOLAM
Ficino, Opera omnia 1534
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque quemadmodum sub igne corpus diaphanum, id est perspicuum, uelut aer, &aqua subito lumen, &extra, &intus admittit: terrena uerò corpora uehemè ter calefacienda sunt prius, &calore in diaphani similitudinem prius extenuanda, quam igneam suscipiant lucem: sic spiritus à corpore segregati, diuinum lumen subito capiunt: spiritus uerò terrenis coniuncti corporibus transformantis amoris incendio indigent: quo quidem purgati, &in diuinam translati similitudinem, diuinitus tandem splendore scientiae collu strentur. Hinc Porphyrius ait: Inquisitio quidem diuinorum purificat animum, amor uerò deificat. Proprio enim rem sic exprimit uerbo, neque id quidem iniuria, nam &nulla materia ex eo fit ignis quod lumen, sed ex eo, quod calore suscipiat igneum. Platonica ergo sententia est, inuestiganda esse diuina, scilicet illa esse. &qualia quoque sit communi quadam percepti one: sed interim non communi, sed singulari incomparabilique charitate amanda: sic enim duntaxat ea, nos alicubi aperte quid sint, intelligere posse atque fore beatos. Quantum uerò haec sacris consonent literis, nemo nisi prophanus ignorat.