Latin
ARGVMENTVM IN OCTAVAM EPISTOLAM
Ficino, Opera omnia 1535
Unproofread scanNot analysed yet
ARGVMENTVM IN OCTAVAM EPISTOLAM. N superiori epistola principes Syracusanos instituens, latius in connubijs, praeceptis, &in rebus à se Dio neque gestis uersatus est: in hac uerò propria iam instituta breuioribus comprehendit, medium semper inter unius ac populi gubernationem obtinens, maximè uerò omnium studens, ut concilientur ciues potius, quàm expellantur, &quantum fieri potest sine aliena iniuria reipub. status ritè stabiliatur. Mox in principio asserit homines impio scelere pollutos insanabiles esse, neque his ullum consilium profuturum. Item omnibus in rebus &dicendis, &cogitandis à Deo principium faciendum. In tota uero epistola obseruabis, quam cautus simul &clemens gubernator sit Plato, quamue diligens animorum conciliator. Comprobat, ut sui moris est, gubernationem Lace daemoniae similem. In qua plurimum sit optimatum, sit quoque regia quaedam forma, sit &populare nonnihil. Damnat extremam seruitutem, per quam omnia libidini humanae subduntur. Improbat &extremam libertatem siue licentiam, in qualibet fermè absque delectu sortitur reipub. gubernacula. Medium uerò probat. Nota aureum dictum Moderata seruitus est, qua seruitur Deo, immoderata qua hominibus. Temperatis quidem hominibus lex Deus est intem peratis uerò libido. ARGVMENTVM IN NONAM EPISTOLAM Nepistola ad Architam philosophum publicis rebus occupatissimum, consilium dat contemplanti, ne honestam simul &necessariam deserat actionem. Prodesse enim hominibus &publicè, &priuatim, actionem honestam uocat &necessariam. Honestam quidem, quia quemadmodum quodlibet corporis menbrum non suijpsius tantum est, sed aliorum etiam, maximè uerò totius, ita homines alij aliorum sunt, ac po tißimum speciei. Necessariam uerò, quia, &nisi alijs uixeris, non potes tibi uiuere, &nisi domesticis patriaeque succurreris, res profecto familiaris &publica, uel destituta gubernatore nutabit, uel à deterioribus gubernata perclitabitur, ec denique faciet naufragium.