Latin
ARGVMENTVM IN DECIMAM EPISTOLAM
Ficino, Opera omnia 1536
Unproofread scanNot analysed yet
ARGVMENTVM IN DECIMAM EPISTOLAM. RISTODEMVM Dionis familiarem elegantia morum in primis philosophantem, in sua opinione &uita confirmat, asserens substansiam quidem philosophiae moralem uirtutem esse, quod &nomen ipsum di clarat, amore quodam cultuque definitum. Speculatores uerò humanas esse, uel ornamenta quaedam philosophiae extrinseca, uel uias ad ipsam mentis firmam puritatem, quae ad mores pertinent, comparandam. Qua comparata diuina potius quàm humana: &infra desuper potius, quàm acquisita sequitur contemplatio: ad quam speculatio illa prior conferatur, ludus quidem à Platone cognominatur. Id autem Pythagorae Socratisque maximum est praeceptum. Vbi uerò ornamenta traducimus, Graecum uocabulum ornamentum significat argutae cuidam uanitati &superbiae mixtum. Quasi dicat: Scientia inflat, charitas aedificat. Item: In maleuolam animam sapientia non intrabit. Synceritatem quidem, siue sanitatem ponit in animo simplici &tranquillo: fidem uerò in uerbis: firmitatem denique in gestibus atque actionibus. ARGVMENTVM IN VNDECIMAM EPISTOLAM. RINCIPI Laodomanti de gubernatione optima consultanti consuetum illud suum dat consilium, le ges quidem omnes fore uanas, nisi praeterea probatißimi uiri, per quos uiuunt leges, ingentem in republica habuerint potestatem, ac nisi constitutus sit magistratus quidam in ciuitate, &is quidem maxima cum autoritate, qui morum censor per exploratores singulorum actiones diligenter obseruet, ad id sem per intentus, ut quotidiana ciuium uita animos ad fortitudinem temperantiamque perducat. ARGVMENTVM IN DVODECIMAM EPISTOLAM. IPISTOLA duodecima nobis argumento est, quàm liberalis &simplex Platò fuerit: utpote qui secre tiora quaedam commentaria sua nondum absoluta Architae crediderit. Argumentum quoque id est, Archi tam minus moribus, quàm uerbis philosophantem, dignum fuisse cui charißima quaeque commoda traderentur. Fortè uerò commentaria, haec ad explendum Critiam non absolutum, &ad conscribendum Her mocratem nondum compositum pertinebant. Epistolam uerò ad Dionysium, quae ab ignorantibus his adiungitur ideo non traduximus, quia &ipsa epistolae uerba, &docti omnes negant esse Platonis. Est autem operaeprecium in his epistolis animaduertere, quàm magno &constanti animo Plato noster, praesertim in amicorum rebus fuerit, &quàm gra uia saepe discrimina pro amici salute subierit. Praeterea quàm liberè atque benignè tyrannum saepius corripuerit, ab adu latione quidem maximè omnium alienus, charitate uerò atque officio nemini cedens, ut non minus uita &moribus, quàm disputationibus conducere nobis poßit ad bene beateque uiuendum. MARSILII FICINI FLORENTINI IN OMNIA PLAtonis opera Epitomarum seu Argumentorum Commentariorum, collectaneorum &Annotationum quotquot extant. Finis. Florentini in plotini Epitomae, seu Argumenta, Commentaria &Annotationes.