Latin
AD MAGNANIMVM LAVRENTIVM. MEDICEM
Ficino, Opera omnia 1538
Unproofread scanNot analysed yet
Porphyrius pius eius discipulus tibi auscultandus erit, uitam, mores, gesta magistri, &breuißimè simul &uerißimè narrans. Cuius historiam Angelus Politianus noster, alumnus tuus, acerrimo uir iudicio, tàm oratoriam, quàm philosophicam esse censet, propterea tibi admodum placituram, denique non solùm audi foeliciter, sed etiam foelicißimè uiue: &quantum nos amas dilectißime Laurenti, tantum praecor no strum ama Valorem, Philippum inquam egregium uirum, &Platonicae sapientiae studiosum, &te ardenter amantem, Marsilius Ficinus Magnanimo Petro Medici. VM Idibus Nouembribus in agro Caregio unà cum Magno Laurentio Medice deam. bularem, multaque Platonis mysteria ultro citroque interpretaremur, decidi fortè inter locum quendum è sapientia in fortunam, caepitque hanc acrius incusare, quod Plotini lucem affectanti seculis iam multis obstiterit: Tum ille, noli inquit Marsili, Platonem nostrum infortunatum dicere, nisi forsan me fore putes infortunatum. Sermonem quidem tumcnostrum his dictis absoluimus. Sed nunquid mortis causa, deinde secutae Laurentium liceat infortunatum existimare? simulque Platonis fortunam funditus corruisse? Absit, ut animum illum minus foelicem putem, quem est corporis compedibus euolantem, nouo quodam applausu laethus aether exceperit, grandiore stella in Laurentiana recta cadente, mirisque flammis ex alto per Caregianos agros triduo coruscantibus. Sed biduò antè obitum lupiter rubente dextera sacras iaculatus arces, terruit urbem, mox orbem tantò patre futuram. Terruit hostes: graue nequid forsan aduersus inuictam domum Medicam molirentur. Itaque nec Laurentius haeros, nec haeroincus Petrus Laurentij filius ob ea, quae nuper contigerunt, minus posthac foelix est iudicam dus, nec propterea Plato noster infortunatus, cuius caput hactenus salutari prorsus umbra Lauri fouebatur: nunc pedes iam firmissima Petra nituntur. Ploti nus denique manibus, nunc tuis apprehensus, seniorem interea Platonem pijs humeris substinebit, teque Duce producet in lucem.