Latin
1537.9 to 1537.10
Ficino, Opera omnia 1537.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Id autem est, uel diuinis miraculis ubique patentibus: uel saltem philosophica quadam religione philosophis eam libentius audituris quandoque persuasura. Placet auit diuinae prouidentiae, his seculis ipsum religionis suae genus auctoritate, rationeque philosophica confirmare: quoad statuto quodam tempore uerißimam religionis speciem, ut olim quandoque fecit, manifestis per omnes gentes confirment miraculis. Diuina igitur prouidentiae ducti diuinum Platonem, &magnum Plotinum interpretati sumus. Platonem quidem ipsum misimus ad te iamdiu, ut apud eum aliquando reuiuisceret, in quo reuixit Cosmus, atque renatus adoleuit ad uotum, &feliciter floret adultus Plotinum uerò nunc, &si iure missari sumus, non tam mittimus quidem, quam spectamus ad tuas aedes ultro: &alacriter prope antem, tanquam ab ipso Platone, uelut ferrum à lapide quodam Herculeo raptum: ut penes te Magnanime Laurenti unicè literatorum patrone unà cum Platone suo foelicißimè uiuat. Audi ergo foeliciter Plotinum de omnibus philosophiae mysterijs apud te cum Platone loquentem. Sed antequam hunc auscultes.