Latin
1541.1 to 1541.4
Ficino, Opera omnia 1541.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Dum S uero scribebat, neque bellè quidem literas figurabat, neque exactè syllabas distinguebat, neque ullam orthographiae diligentiam adhibebat: soli uidelicet intelligentiae studens, atque id, quod omnes admirabamur id agere ad finem usque uitae perseuerauit. Quum enim totam quandam à principio ad finem dispositionem intelligentiae semel penes se concepisset: deinde scriptis, quae conceperat iam mandaret, connectabat, prorsus ita scribens, quae in animo disposuerat, ut ex libro quodam ante oculos posito scripta traducere uideretur: nempe nonnunquam cum suorum quopiam uerba faciens. &quae ad commertia pertinent humana componens, interea tamen ab instituto mentis actu minimè discedebat: ut simul &necessarium curaret amici negocium; &cunctorum, quae in excogitatione conceperat intelligentiam perpetuam conseruaret. quum igitur, qui allocutus eum fuerat, iam abijsset, non repetebat scripta, quoniam ad repetendum uisus (ut diximus) minimè suppetebat: sic ramen deinceps sequentia contexebat, quasi ne minimum quidem temporis institutum prius intermisisset, dum audiret &tractaret humana. Simul igitur secum erat atque cum alijs, intentionemque mentis ad se conuersae nunquam intermittebat, nisi forsan dum dormiret. quamuis &somnum ab eo procl excusserit, tum cibi parcitas, saepe enim pane etiam abstinebat, tum assidua quaedam conuersio ipsius ad mentem. Mulieres quoque discipulae Plotini eius sanctimonia fretae. Hic &pupillorum tutor erat diligens, &iustus arbiter causarum Vdiebant Plotinum etiam mulieres nonnullae admodum sapientiae deditae: quarum in nu mero erat Gemina, in cuius etiam laribus habitabat. Item Geminę huius filia nomine similiter Gemina. Amphidia quoque Aristonis filia, &filia lamblici uxor. Multi quinetiam uiri, multae &mulieres generis nobilitate pollentes cum morti iam propinquaret, filios suos tum mares, tum foeminas unà cum omni eorum substantia Plotino tanquam sacro cuidam, diuinoque custo di tradebant atque commendabant. Quocirca Plotini domum plenam iam puerorum uirginumque ui deres: inter quos erat &Potamon, quem Plotinus diligenter educans, etiam quotiens aliquid soret commutaturus, auscultabat artentus. Neque reddebant eum pupillorum procurantores audire administrationis rationes saepe reddentes, diligentemque adhibebat parsimonię curam: affirmans quamdiu nondum philosopharentur, sua illos bona possidere, &prouentus accipere absque detrimento debere.